# Apollinaris Sidonius 1.1.1.10-13

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Primus, lines 1.1.1.10-1.1.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.1.1.10

2. si forma quaeratur: corpore exacto, longissimis brevior, procerior eminentiorque mediocribus. capitis apex rotundus, in quo paululum a planitie frontis in verticem caesaries refuga crispatur. cervix non <toris tumet> sed nervis. geminos orbes hispidus superciliorum coronat arcus; si vero cilia flectantur, ad malas medias palpebrarum margo prope pervenit. aurium ligulae, sicut mos gentis est, crinium superiacentium flagellis operiuntur. nasus venustissime incurvus. labra subtilia nec dilatatis oris angulis ampliata. pilis infra narium antra fruticantibus cotidiana succisio; barba concavis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genis ut adhuc vesticipibus evellit.
3. menti gutturis colli, non obesi sed suculenti, lactea cutis, quae propius inspecta iuvenali rubore suffunditur; namque hunc illi crebro colorem non ira sed verecundia facit. teretes umeri, validi lacerti, dura brachia, patulae manus, recedente alvo pectus excedens. aream dorsi humilior inter excrementa costarum spina discriminat. tuberosum est utrumque musculis prominentibus latus. in succinctis regnat vigor ilibus. corneum femur, internodia poplitum bene mascula, maximus in minime rugosis genibus honor. crura suris fulta turgentibus et, qui magna sustentat membra, pes modicus.
4. si actionem diuturnam, quae est forinsecus exposita, perquiras: antelucanos sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit, grandi sedulitate veneratur. quamquam, si sermo secretus, possis animo advertere, quod servet istam pro consuetudine potius quam pro ratione reverentiam. reliquum mane regni administrandi cura sibi deputat. circumsistit sellam comes armiger; pellitorum turba satellitum ne absit, admittitur, ne obstrepat, eliminatur, sicque pro foribus immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis. inter haec intromissis gentium legationibus audit plurima, pauca respondet; si quid tractabitur, differt; si quid expedietur, accelerat. hora est secunda: surgit e solio aut thesauris inspiciendis vacaturus aut stabulis.
5. si venatione nuntiata procedit, arcum lateri innectere citra gravitatem regiam iudicat; quem tamen, si comminus avem feramque aut venanti aut vianti <sors obtulerit>, manui post tergum reflexae puer inserit nervo lorove fluitantibus; quem sicut puerile computat gestare thecatum, ita muliebre accipere iam tensum. igitur acceptum modo insinuatis e regione capitibus intendit, modo ad talum pendulum nodi parte conversa languentem chordae vagantis laqueum digito superlabente prosequitur; et mox spicula capit, implet, expellit; quidve cupias percuti, prior admonet; eligis quid feriat: quod elegeris ferit; et, si ab alterutro errandum est, rarius fallitur figentis ictus quam destinantis obtutus.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
