Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Primus, lines 1.1.1.39-1.1.1.45
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.1.1.39-45
Not analysed yet
9. inter haec patuit et Roma conspectui; cuius mihi non solum formas verum etiam naumachias videbar epotaturus. ubi priusquam vel pomeria contingerem, triumphalibus apostolorum liminibus affusus omnem protinus sensi membris male fortibus explosum esse languorem; post quae caelestis experimenta patrocinii conducti devorsorii parte susceptus atque etiam nunc istaec inter iacendum scriptitans quieti pauxillulum operam impendo.
10. neque adhuc principis aulicorumque tumultuosis foribus obversor. interveni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cui filia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur. igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant, iudicia conticescant differantur legationes, vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
11. iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator] honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit. qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata sollemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem. vale.
EPISTULA VI
Sidonius Eutropio suo salutem.
1. Olim quidem scribere tibi concupiscebam, sed nunc vel maxime impellor, id est cum mihi ducens in urbem Christo propitiante via carpitur. scribendi causa vel sola vel maxima, quo te scilicet a profundo domesticae quietis extractum ad capessenda militiae Palatinae munia vocem.
2. **his additur, quod munere dei tibi congruit aevi corporis animi vigor integer; dein quod equis armis veste sumptu famulicio instructus solum, nisi fallimur, incipere formidas et, cum sis alacer domi, in aggredienda peregrinatione trepidum te iners desperatio facit; si tamen senatorii seminis homo, qui quotidie trabeatis proavorum imaginibus ingeritur, iuste dicere potest semet peregrinatum, si semel et in iuventa viderit domicilium legum, gymnasium litterarum, curiam dignitatum, verticem mundi, patriam libertatis, in qua unica totius orbis civitate soli barbari et servi peregrinantur.