# Apollinaris Sidonius 1.1.1.97-103

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Primus, lines 1.1.1.97-1.1.1.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.1.1.97

11. edulium multa parte finita Caesaris ad consulem sermo dirigitur, isque succinctus; inde devolvitur ad consularem; cum quo saepe repetitus, quia de litteris factus, ad virum inlustrem Camillum ex occasione transfertur in tantum, ut diceret princeps: 'vere habes patruum, frater Camille, propter quem me familiae tuae consulatum unum gratuler contulisse.' tunc ille, qui simile aliquid optaret, tempore invento: 'non unum', inquit, 'domine Auguste, sed primum.' summo fragore, ut nec Augusti reverentia obsisteret, excepta sententia est.
12. inde nescio quid Athenium interrogans superiectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria ignoro. quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius, compellato tacente respondit. subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, ioci plenus, per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset iniuriae. colligit itaque sese trebacissimus senex et, ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur: 'non miror', inquit, 'Auguste, si mihi standi locum praeripere conetur qui tibi invadere non erubescit loquendi.'
13. et vir illustris Gratianensis: 'multus', inquit, 'hoc iurgio satiricis campus aperitur.' hic imperator ad me cervice conversa: 'audio', ait, 'comes Sidoni, quod satiram scribas.' 'et ego', inquam, 'hoc audio, domine princeps.' tunc ille, sed ridens: 'parce vel nobis.' 'at ego', inquam, 'quod ab inlicitis tempero, mihi parco.' post quae ille: 'et quid faciemus his', inquit, 'qui te lacessunt?' et ego: 'quisquis est iste, domine imperator, publice accuset: si redarguimur, debita luamus supplicia convicti; ceterum obiecta si non inprobabiliter cassaverimus, oro, ut indultu clementiae tuae praeter iuris iniuriam in accusatorem meum quae volo scribam.'
14. ad haec ipse Paeonium conspicatus nutu coepit consulere nutantem, placeretne condicio. sed cum ille confusus reticuisset princepsque consuleret erubescenti, ait: 'annuo postulatis, si hoc ipsum e vestigio versibus petas.' 'fiat', inquam; retrorsumque conversus, tamquam aquam manibus poscerem, tantumque remoratus, quantum stibadii circulum celerantia ministeria percurrunt, cubitum toro reddidi. et imperator: 'spoponderas te licentiam scribendae satirae versibus subitis postulaturum.' et ego:
'scribere me satiram qui culpat, maxime princeps,
hanc rogo decernas aut probet aut timeat.'
15. secutus est fragor, nisi quod dico iactantia est, par Camillano, quem quidem non tam carminis dignitas quam temporis brevitas meruit. et princeps: 'deum testor et statum publicum, me de cetero numquam prohibiturum, quin quae velis scribas, quippe cum tibi crimen impactum probari nullo modo possit; simul et periniurium est sententiam purpurati tribuere privatis hoc simultatibus, ut innocens ac secura nobilitas propter odia certa crimine incerto periclitetur.' ad hanc ipse sententiam cum verecunde capite demisso gratias agerem, contionatoris mei coeperunt ora pallere, in quae paulo ante post iram tristitia successerat; nec satis defuit, quin gelarent tamquam ad exertum praebere cervices iussa mucronem.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
