Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.11.93-1.10.11.133
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.11.93-133
Not analysed yet
sed quid vota moror?' dixit currumque poposcit,
cui dederant crystalla iugum, quae frigore primo;
orbis adhuc teneri glacies ubi Caucason auget,
strinxit Hyperboreis Tanaitica crusta pruinis
naturam sumens gemmae, quia perdidit undae.
perforat hanc fulvo formatus temo metallo;
miserat hoc fluvius, cuius sub gurgite Nymphae
Mygdonium fovere Midam, qui pauper in auro
ditavit versis Pactoli flumina votis.
splendet perspicuo radios rota margine cingens
Marmaricae de fauce ferae, dum belua curvis
dentibus excussis gemit exarmarier ora;
misit et hoc munus tepidas qui nudus Erythras,
concolor Aethiopi vel crinem pinguis amomo,
fluxus odoratis vexat venatibus Indus,
illa tamen pasci suetos per Cypron olores
vittata stringit myrto, quis cetera tensis
lactea puniceo sinuantur colla corallo.
Ergo iter aggressi: pendens rota sulcat inanem
aera et in liquido non solvitur orbita tractu.
hic triplex uno comitatur Gratia nexu,
hic redolet patulo Fortunae Copia cornu,
hic spargit calathis, sed flores Flora perennes,
hic Cererem Siculam Farius comitatur Osiris,
hic gravidos Pomona sinus pro tempore portat,
hic Pallas madidis venit inter prela trapetis,
hic distincta latus maculosa nebride Thyias
Indica Echionio Bromii rotat orgia thyrso,
hic et Sigeis specubus qui Dindyma ludit
iam sectus recalet Corybas, cui gutture ravo
ignem per bifores regemunt cava buxa cavernas.
Sic ventum ad thalamos: tus, nardum, balsama, myrrhae
hic sunt, hic Phoenix busti dat cinnama vivi,
proxima quin etiam festorum afflata calore
iam minus alget hiemps, speciemque tenentia vernam
hoc dant vota loco, quod non dant tempora mundo.
tum Paphie dextram iuvenis dextramque puellae
complectens paucis cecinit sollemnia dictis,
ne facerent vel verba moram: 'feliciter aevum
ducite concordes; sint nati sintque nepotes;
cernat et in proavo sibimet quod pronepos optet.'