Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.13.129-1.10.13.173
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.13.129-173
Not analysed yet
ebria nec solum spirat conchylia sandix;
insertum nam fulgur habet, filoque rigenti
ardebat gravidum de fragmine fulminis ostrum.
hic viridis proprio Glaucus pendebat amictu;
undabant hic arte sinus, fictoque tumore
mersabat pandas tempestas texta carinas.
Amphitryoniadi surgebat tertia vestis:
parvulus hic gemino cinctus serpente novercae
inscius arridet monstris ludumque putando
insidias, dum nescit, amat vultuque dolentis
extingui deflet, quos ipse interficit, angues.
praeterea sparsis sunt haec subiecta figuris:
sus, leo, cerva, gigans, taurus, iuga, Cerberus, hydra,
hospes, Nessus, Eryx, volucres, Thrax, Cacus, Amazon,
grex, fluvius, Libs, poma, Lycus, virgo, polus, Oete.
hoc opus, et si quid superest quod numina vestit,
virgineae posuere manus. sed in agmine toto
inter Cecropias Ephyreiadasque puellas
Araneola micat; proprias conferre laborat
ipsa Minerva manus calathisque evicta recedens
cum tenet haec telas, vult haec plus tela tenere.
hic igitur proavi trabeas imitata rigentes
palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem
Agricolam contingat avum doceatque nepotes
non abavi solum, sed avi quoque iungere fasces.
texuerat tamen et chlamydes, quibus ille magister
per Tartesiacas conspectus splenduit urbes
et quibus ingestae sub tempore praefecturae
conspicuus sanctas reddit se praesule leges.
attamen in trabea segmento luserat alto
quod priscis illustre toris. Ithacesia primum
fabula Dulichiique lares formantur et ipsam
Penelopam tardas texit distexere telas.
Taenaron hic frustra bis rapta coniuge pulsat
Thrax fidibus, legem postquam temeravit Averni,
et prodesse putans iterum non respicit umbram.
hic vovet Alceste praelato coniuge vitam
rumpere, quam cernas Parearum vellere in ipso
nondum pernetam fato praestante salutem.
hic nox natarum Danai lucebat in auro,
quinquaginta enses genitor quibus impius aptat
et dat concordem discordia iussa furorem;
solus Hypermestrae servatus munere Lynceus
effugit; aspicias illam sibi parva paventem
et pro dimisso tantum pallere marito.