# Apollinaris Sidonius 1.10.13.174-17

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.13.174-1.10.13.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.13.174

iamque Iovem in formas mutat, quibus ille tenere
Mnemosynam, Europam, Semelen, Ledam, Cynosuram
serpens, bos, fulmen, cygnus, Dietynna solebat,
iamque opus in turrem Danaae pluviamque metalli
ibat et hic alio stillabat Iuppiter auro,
cum virgo aspiciens vidit Tritonida verso
lumine doctisonas spectare libentius artes;
commutat commota manus ac pollice docto
pingere philosophi victricem Laida coepit,
quae Cynici per menta feri rugosaque colla
rupit odoratam redolenti forcipe barbam.
subrisit Pallas castoque haec addidit ore:
'non nostra ulterius ridebis dogmata, virgo
philosopho nuptura meo; mage flammea sumens
hoc mater sine texat opus. consurge, sophorum
egregium Polemi decus, ac nunc Stoica tandem
pone supercilia et Cynicos imitatus amantes
incipies iterum parvum mihi ferre Platona.'
haerentem tali compellat voce magister:
'perge libens, neu tu damnes fortasse iugari,
quod noster iubet ille senex, qui non piger hausit
numina contemplans Anyto pallente venenum.'
Dixerat; ille simul surgit vultuque modesto
tetrica nodosae commendat pallia clavae.
amborum tum diva comas viridantis olivae
pace ligat, nectit dextras ac foedera mandat,
Nymphidius quae cernat avus; probat Atropos omen
fulvaque concordes iunxerunt fila sorores,
CARMEN XVI
EUCHARISTON AD FAUSTUM EPISCOPUM.
Phoebum et ter ternas decima cum Pallade Musas
Orpheaque et laticem simulatum fontis equini
Ogygiamque chelyn, quae saxa sequacia flectens
cantibus auritos erexit carmine muros,
sperne, fidis; magis ille veni nunc spiritus, oro,
pontificem dicture tuum, qui pectora priscae
intrasti Mariae, rapiens cum tympana siccus
Israel appensi per concava gurgitis iret
aggeribus vallatus aquae mediasque per undas
pulverulenta tuum clamaret turba triumphum;
quique manum Iudith ferientem colla Olofernis
iuvisti, exciso iacuit cum gutture truncus
et fragilis valido latuit bene sexus in ictu;
expresso vel qui complens de vellere pelvem
inficiensque dehinc non tacto vellere terram
firmasti Gedeona, tubis inserte canoris
spiritus (et solo venit victoria cantu);

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
