# Apollinaris Sidonius 1.10.13.42-86

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.13.42-1.10.13.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.13.42

ilicet hic summi resident septem sapientes,
innumerabilium primordia philosophorum:
Thales Mileto genitus vadimonia damnat;
Lindie tu Cleobule iubes, modus optimus ut sit;
tu meditans totura decoras, Periandre, Corinthon;
Atticus inde Solon 'ne quid nimis' approbat unum:
Prienaee Bia, plures ais esse malignos;
tu Mytilene satus cognoscere, Pittace, tempus,
noscere sese ipsum, Chilon Spartane, docebas;
asserit hic Samius post docta silentia lustri
Pythagoras, solidum princeps quod musica mundum
temperet et certis concentum reddat ab astris,
signaque, zodiacus quae circulus axe supremo
terna quater retinet, proprio non currere motu,
aequis inter se spatiis tamen esse locata
fixaque signifero pariter quoque cernua ferri,
praecipuumque etiam septem vaga sidera cantum
hinc dare, perfectus numerus quod uterque habeatur,
hoc numero affirmans, hoc ordine cuncta rotari;
falciferi Cronon ire senis per summa polorum,
Martis contiguum medio Iove pergere sidus,
post hos iam quarto se flectere tramite Solem,
sic placidam Paphien servare diastema quintum,
Arcadium sexto, Lunam sic orbe supremo
ter denas tropico prope currere climate myras.
si quos ergo chelys, si quos lyra, tibia si quos
ediderint cum voce modos, exemplar ad istud
ponderibus positis, quantum proportio suadet,
intervalla sequi septeni sideris edit;
harmoniam dicens etiam, quod quattuor istis
sic sedeant elementa modis, ut pondere magnis
sit locus inferior; media tellure quod autem
perfecte medium est, imum patet esse rotundi;
hinc fieri, ut terram levior superemicet unda,
altior his quoque sit qui purior eminet aer,
omnia concludat caelum levitate suprema,
pendeat et totum simul hoc ab origine centri.
Thales hic etiam numeris perquirit et astris.
defectum ut Phoebi nec non Lunaeque laborem
nuntiet anterius; sed rebus inutile ponit
principium, dum credit aquis subsistere mundum.
huius discipuli versa est sententia dicens
principiis propriis semper res quasque creari,
singula qui quosdam fontes decernit habere
aeternum irriguos ac rerum semine plenos.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
