# Apollinaris Sidonius 1.10.13.56-25

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.13.56-1.10.13.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.13.56

tempserit, noverit sibi aut super huiuscemodi artis mentione supersedendum aut nihil
omnino se aut certe non ad assem Latiari lingua hinc posse disserere. 3. quod si aliquis
secus atque assero rem se habere censuerit, do quidem absens obtrectatoribus manus;
sed noverint sententiam meam discrepantia sentientis sine Marco Varrone, sine Sereno,
non Septimio, sed Sammonico, sine Censorino, qui de die natali volumen illustre con
fecit, non posse damnari. 4. lecturus es hic etiam novum verbum, id est essentiam;
sed scias hoc ipsum dixisse Ciceronem; nam essentiam nec non et indoloriam
nominavit, addens: 'licet enim novis rebus nova nomina imponere'; et recte dixit. nam
sicut ab eo quod est verbi gratia sapere et intellegere sapientiam et intellegentiam
nominamus, regulariter et ab eo quod est esse essentiam non tacemus.
igitur, quoniam tui amoris studio inductus homo Gallus scholae sophisticae intromisi
materiam, vel te potissimum facti mei deprecatorem requiro. illi Venus vel Amorum
commenticia pigmenta tribuantur, cui defuerit sic posse laudari. vale.
PRAEFATIO EPITHALAMII POLEMIO ET ARANEOLAE DICTI.
Prosper conubio dies coruscat,
quem Clotho niveis benigna pensis,
albus quem picei lapillus Indi,
quem pacis simul arbor et iuventae
aeternumque virens oliva signet.
eia, Calliope, nitente palma
da sacri laticis loquacitatem,
quem fodit pede Pegasus volanti
cognato madidus iubam veneno.
non hic impietas, nec hanc puellam
donat mortibus ambitus procorum;
non hic Oenomai cruenta circo
audit pacta Pelops nec insequentem
pallens Hippomenes ad ima metae
tardat Schoenida ter cadente pomo;
non hic Herculeas videt palaestras
Aetola Calydon stupens ab arce,
cum cornu fluvii superbientis
Alcides premeret, subinde fessum
undoso refovens ab hoste pectus;
sed doctus iuvenis decensque virgo,
ortu culmina Galliae tenentes
iunguntur: cito, diva, necte chordas,
nec quod detonuit Camena maior,
nostram pauperiem silere cogas.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
