# Apollinaris Sidonius 1.10.13.62-103

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.13.62-1.10.13.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.13.62

nam dum indiscrete petit insontemque reosque,
egit, ut absolvi possent et crimine nexi);
quique etiam iustos ad tempus surgere tecum
iussisti cineres, cum tectis tempore longo
irrupit festina salus infusaque raptim
excussit tumulis solidatas vita favillas, –
da Faustum laudare tuum, da solvere grates,
quas et post debere iuvat. te, magne sacerdos,
barbitus hic noster plectro licet impare cantat.
Haec igitur prima est vel causa vel actio laudum,
quod mihi germani, dum lubrica volvitur aetas,
servatus tecum domini per dona probatur
nec fama titubante pudor; te respicit istud
quantumcumque bonum; merces debebitur illi,
ille tibi. sit laus, si labi noluit, eius;
nam quod nec potuit, totum ad te iure redundat.
praeterea quod me pridem Reios venientem,
cum Procyon fureret, cum solis torridus ignis
flexilibus rimis sitientes scriberet agros,
hospite te nostros excepit protinus aestus
pax, domus, umbra, latex, benedictio, mensa, cubile.
omnibus attamen his sat praestat quod voluisti,
ut sanctae matris sanctum quoque limen adirem.
derigui, fateor, mihi conscius atque repente
tinxit adorantem pavido reverentia vultum;
nec secus intremui, quam si me forte Rebeccae
Israel aut Samuel crinitus duceret Annae.
quapropter te vel votis sine fine colentes
affectum magnum per carmina parva fatemur.
Seu te flammatae syrtes et inhospita tesqua
seu caeno viridante palus seu nigra recessu
incultum mage saxa tenent, ubi sole remoto
concava longaevas asservant antra tenebras:
seu te praeruptis porrecta in rupibus Alpis
succinctos gelido libantem caespite somnos,
anachoreta, tremit (quae quamquam frigora portet,
conceptum Christi numquam domat illa calorem),
qua nunc Helias, nunc te iubet ire Iohannes,
nunc duo Macarii, nunc et Paphnutius heros,
nunc Or, nunc Ammon, nunc Sarmata, nunc Hilarion,
nunc vocat in tunica nudus te Antonius illa,
quam fecit palmae foliis manus alma magistri;

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
