# Apollinaris Sidonius 1.10.13.87-128

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.13.87-1.10.13.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.13.87

hunc etiam sequitur, qui gignere cuncta putabat
hunc aerem, pariterque deos sic autumat ortos.
quartus Anaxagoras Thaletica dogmata servat,
sed divinum animum sentit, qui fecerit orbem.
iunior huic iunctus residet collega, sed idem
materiam cunctis creaturis aera credens
iudicat inde deum, faceret quo cuncta, tulisse.
post hos Arcesilas divina mente paratam
conicit hanc molem, confectam partibus illis,
quas atomos vocat ipse leves. Socratica post hunc
secta micat, quae de naturae pondere migrans
ad mores hominum limandos transtulit usum.
hanc sectam perhibent summum excoluisse Platona,
sed triplici formasse modo, dum primus et unus
physica vel logico, logicum vel iungit ad ethos.
invenit hic princeps quid prima essentia distet
a summo sextoque bono, cum denique saxa
sint tantum penitusque nihil nisi esse probentur;
proxima succedant, quibus esse et vivere promptum est,
addere quis possis nil amplius, arbor et herba;
tertia sit pecorum, quorum esse et vivere motu
non caret et sensu; mortales quarta deinde
respiciat factura suos, quibus esse, moveri,
vivere cum sensu datur, et supereminet illud,
quod sapiunt veroque valent discernere falsum;
quinta creaturas superas substantia prodat,
quas quidam dixere deos, quia corpora sumant
contemplanda homini, paulo post ipsa relinquant
inque suam redeant, si qua est tenuissima, formam;
sic fieri, ut pateat substantia summa creator,
sexta tamen supraque nihil sed cuncta sub ipso;
hoc in gymnasio Polemi Sapientia vitam
excolit adiunctamque suo fovet ipsa Platoni;
obviet et quamquam totis Academia sectis
atque neget verum, veris hunc laudibus ornat.
Stoica post istos, sed concordantibus ipsis,
Chrysippus Zenonque docent praecepta tenere.
exclusi prope iam Cynici, sed limine restant;
ast Epicureos eliminat undique virtus.
At parte ex alia textrino prima Minervae
palla Iovis rutilat, cuius bis coctus aeno
serica Sidonius fucabat stamina murex.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
