Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.2.1-1.10.2.49
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.2.1-49
Not analysed yet
CARMEN II
PANEGYRICUS.
Auspicio et numero fasces, Auguste, secundos
erige et effulgens trabealis mole metalli
annum pande novum consul vetus, ac sine fastu
scribere bis fastis; quamquam diademate erinem
fastigatus eas umerosque ex more priorum
includat Sarrana chlamys, te picta togarum
purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo
rara frequens consul. tuque o cui laurea, Iane,
annua debetur, religa torpore soluto
quavis fronde comas, subita nec luce pavescạs
principis aut rerum credas elementa moveri.
nil natura novat: sol hic quoque venit ab ortu.
hic est, o proceres, petiit quem Romula virtus
et quem vester amor; cui se ceu victa procellis
atque carens rectore ratis res publica fractam
intulit, ut digno melius flectenda magistro,
ne tempestates, ne te, pirata, timeret.
te prece ruricola expetiit, te foedere iunctus
adsensu, te castra tubis, te curia plausu,
te punctis scripsere tribus collegaque misit
te nobis regnumque tibi; suffragia tot sunt
quanta legit mundus. fateor, trepidavimus omnes,
ne vellet collega pius permittere voto
publica vota tuo. credet Ventura propago:
in nos ut possint, princeps, sic cuncta licere,
de te non totum licuit tibi. facta priorum
exsuperas, Auguste Leo; nam regna super stat
qui regnare iubet: melius res publica vestra
nunc erit una magis, quae sic est facta duorum.
salve, sceptrorum columen, regina Orientis,
orbis Roma tui, rerum mihi principe misso
iam non Eoo solum veneranda Quiriti,
imperii sedes, sed plus pretiosa, quod extas
imperii genetrix. Rhodopen quae portat et Haemum,
Thracum terra tua est, heroum fertilis ora.
excipit hic natos glacies et matris ab alvo
artus infantum molles nix civica durat.
pectore vix alitur quisquam, sed ab ubere tractus
plus potat per vulnus equum; sic lacte relicto
virtutem gens tota bibit. crevere parumper:
mox pugnam ludunt iaculis; hos suggerit illis
nutrix plaga iocos; pueri venatibus apti
lustra feris vacuant, rapto ditata iuventus
iura colit gladii, consummatamque senectam
non ferro finire pudet: tali ordine vitae
cives Martis agunt. at tu circumflua ponto
Europae atque Asiae commissam carpis utrimquc
temperiem; nam Bistonios Aquilonis hiatus
proxima Calchidici sensim tuba temperat Euri.