# Apollinaris Sidonius 1.10.2.388-435

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.2.388-1.10.2.435. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.2.388

continuo videt ipse deam, summissus adorat,
pectus et exertam tetigerunt cornua mammam:
mandatas fert inde preces. quas diva secuta
apparat ire viam. laxatos torva capillos
stringit et inclusae latuerunt casside turres;
infula laurus erat. bullis hostilibus asper
applicat a laeva surgentem balteus ensem.
inseritur clipeo victrix manus; illius orbem
Martigenae, lupa, Thybris, Amor, Mars, Ilia complent
fibula mordaci refugas a pectore vestes
dente capit. micat hasta minax, quercusque trophaeis
curva tremit placidoque deam sub fasce fatigat.
perpetuo stat planta solo, sed fascia primos
sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis
mittit in adversum vincto de fomite pollex,
quae stringant crepidas et concurrentibus ansis
vinclorum pandas texant per crura catenas.
ergo, sicut erat, liquidam transvecta per aethram
nascentis petiit tepidos Hyperionis ortus.
Est locus Oceani, longinquis proximus Indis,
axe sub Eoo, Nabataeum tensus in Eurum:
ver ibi continuum est, interpellata nec ullis
frigoribus pallescit humus, sed flore perenni
picta peregrinos ignorant arva rigores;
halant rura rosis, indiscriptosque per agros
fragrat odor; violam, cytisum, serpylla, ligustrum,
lilia, narcissos, casiam, colocasia, caltas,
costum, malobathrum, myrrhas, opobalsama, tura
parturiunt campi; nec non pulsante senecta
hinc rediviva petit vicinus cinnama Phoenix,
hic domus Aurorae rutilo crustante metallo
bacarum praefert leves asprata lapillos.
diripiunt diversa oculos et ab arte magistra
hoc vincit quodcumque vides; sed conditur omnis
sub domina praesente decor, nimioque rubore
gemmarum varios perdit, quia possidet, ignes.
fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto
lutea depressus comebat tempora pecten.
fundebant oculi radios; color igneus illis,
non tamen ardor erat, quamvis de nocte recussa
excepti soleant sudorem fingere rores.
pectora bis cingunt zonae, parvisque papillis
invidiam facit ipse sinus; pars extima pepli
perfert puniceas ad crura rubentia rugas.
sic regina sedet solio; sceptri vice dextram
lampadis hasta replet; Nox adstat proxima divae,
iam refugos conversa pedes, ac pone tribunal
promit Lux summum vix intellecta cacumen.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
