Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.22.1-1.10.22.19
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.22.1-19
Not analysed yet
SIDONIUS PONTIO LEONTIO SUO SALUTEM.
1. Dum apud Narbonem quondam Martium dictum sed nuper factum moras necto,
subiit animum quospiam secundum amorem tuum hexametros concinnare vel condere,
quibus lectis oppido scires, etsi utrique nostrum disparatis aequo plusculum locis Lar
familiaris incolitur, non idcirco tam nobis animum dissidere quam patriam. 2. habes
igitur hic Dionysum inter triumphi Indici oblectamenta marcentem; habes et Phoebum,
quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum
Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque,
verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit; si
quidem nullum hoc exactius compertum habere censuerim, quid sidera zodiaci obliqua,
quid planetarum vaga, quid exotici sparsa praevaleant. 3. nam ita his, ut sic dixerim,
membris philosophiae claret, ut videatur mihi Iulianum Vertacum, Fullonium Saturni-
num, in libris matheseos peritissimos conditores, absque interprete ingenio tantum
suffragante didicisse. nos vestigia doctrinae ipsius adorantes coram canoro cygno
ravum anserem profitemur.
Quid te amplius moror? Burgum tuam, quo iure amicum decuit, meam feci,
probe sciens vel materiam tibi esse placituram, etiamsi ex solido poema displiceat.
BURGUS PONTII LEONTII.
Bistonii stabulum regis, Busiridis aras,
Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis
atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa
portantem frontis campo per concava montis
par prope transfossi tenebrosum luminis antrum,
hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti.
et licet in carmen non passim laxet habenas
Phoebus et hic totis non pandat carbasa fandi,
quisque tamen tantos non laudans ore penates
inspicis, inspiceris: resonat sine voce voluntas,
nam tua te tacitum livere silentia clamant.
Ergo age, Pierias, Erato, mihi percute chordas;
responsent Satyri, digitumque pedemque moventes
ludant et tremulo non rumpant cantica saltu.
quicquid forte Dryas vel quicquid Hamadryas umquam
conexis sibimet festum plausere Napaeis,
dependant modo, Bürge, tibi, vel Naidas istic,
Nereidum chorus alme, doce, cum forte Garumna
huc redeunte venis pontumque in flumine sulcas.