# Apollinaris Sidonius 1.10.23.63-124

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.23.63-1.10.23.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.23.63

sint urbes aliae situ minaces,
quas vires humiles per alta condunt,
et per praecipites locata cristas
numquam moenia caesa glorientur:
tu pulsate places fidemque fortem
oppugnatio passa publicavit,
Hinc te Martius ille rector atque
magno patre prior, decus Getarum,
Romanae columen salusque gentis,
Theudericus amat sibique fidum
adversos probat ante per tumultus.
sed non hinc videare forte turpis,
quod te machina crebra perforavit;
namque in corpore fortium virorum
laus est amplior amplior cicatrix.
in castris Marathoniis merentem
vulnus non habuisse grande probrum est:
inter Publicolas manu feroces
trunco Mucius eminet lacerto;
vallum Caesaris opprimente Magno
inter tot facies ab hoste tutas
luscus Scaeva fuit magis decorus.
laus est ardua dura sustinere;
ignavis, timidis et improbatis
multum fingitur otiosa virtus.
Quid quod Caesaribus ferax creandis,
felix prole virum, simul dedisti
natos cum genitore principantes?
nam quis Persidis expeditionem
aut victricia castra praeteribit
Cari principis et perambulatum
Romanis legionibus Niphaten,
tum cum fulmine captus imperator
vitam fulminibus parem peregit?
His tu civibus, urbe, rure pollens
Consenti mihi gignis alme patrem,
illum cui nitidi sales rigorque
Romanus fuit Attico in lepore.
hunc Miletius et Thales stupere
auditum potuit simulque Lindi est
notus qui Cleobulus inter arces,
et tu, qui, Periandre, de Corintho es,
et tu, quem dederat, Bias, Priene,
et tu, Pittace, Lesbius sophistes,
et tu, qui tetricis potens Athenis
vincis Socraticas, Solon, palaestras,
et tu, Tyndareis satus Therapnis,
Chilon, legifero prior Lycurgo.
non hic, si voluit vacante cura
quis sit sideribus notare cursus,
diversas Arato vias cucurrit;
non hunc, cum geometricas ad artes
mentem composuit, sequi valebat
Euclides spatium sciens Olympi;
non hunc, si voluit rotare rhythmos,
quicquam proposito virum morari
Chrysippus potuisset ex acervo.
hic cum Amphioniae studebat arti
plectro, pollice, voce tibiaque,
Thrax vates, deus Arcas atque Phoebus
omni carmine post erant et ipsas
Musas non ita musicas putares.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
