# Apollinaris Sidonius 1.10.3.1-12

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.3.1-1.10.3.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.3.1

CARMEN III
AD LIBELLVM.
Quid faceret laetas segetes, quod tempus amandum
messibus et gregibus, vitibus atque apibus,
ad Maecenatis quondam sunt edita nomen:
hinc, Maro, post audes arma virumque loqui.
at mihi Petrus erit Maecenas temporis huius,
nam famae pelagus sidere curro suo.
si probat, emittit, si damnat carmina, celat,
nec nos ronchisono rhinocerote notat.
i, liber: hic nostrum tutatur, crede, pudorem;
hoc censore etiam displicuisse placet.
CARMEN IV
PRAEFATIO PANEGYRICI DICTI D. N. IMP. CAESARI IVLIO VALERIO MAIORIANO AUGUSTO.
Tityrus ut quondam patulae sub tegmine fagi
volveret inflatos murmura per calamos,
praestitit afflicto ius vitae Caesar et agri,
nec stetit ad tenuem celsior ira reum;
sed rus concessum dum largo in principe laudat,
caelum pro terris rustica Musa dedit;
nec fuit inferius Phoebeia dona referre:
fecerat hic dominum, fecit et ille deum.
et tibi, Flacce, acies Bruti Cassique secuto
carminis est auctor qui fuit et veniae.
sic mihi diverso nuper sub Marte cadenti
iussisti erecto, victor, ut essem animo.
serviat ergo tibi servati lingua poetae
atque meae vitae laus tua sit pretium.
non ego mordaci fodiam modo dente Maronem
nec civem carpam, terra Sabella, tuum.
res minor ingenio nobis, sed Caesare maior;
vincant eloquio, dummodo nos domino.
CARMEN V
PANEGYRICUS.
Concipe praeteritos, res publica, mente triumphos:
imperium iam consul habet, quem purpura non plus
quam lorica operit, cuius diademata frontem
non luxu sed lege tegunt, meritisque laborum
post palmam palmata venit; decora omnia regni
accumulant fasces et princeps consule crescit.
personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis
exultans Europa sophos, quod rector haberis,
victor qui fueras. fateor, trepidaverat orbis,
dum non vis vicisse tibi nimioque pudore,
quod regnum mereare, doles tristique repulsa
non moderanda subis quae defendenda putasti.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
