# Apollinaris Sidonius 1.10.3.107-161

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.3.107-1.10.3.161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.3.107

'Fertur, Pannoniae qua Martia pollet Acincus,
Illyricum rexisse solum cum tractibus Histri
huius avus; nam Theudosius, quo tempore Sirmi
Augustum sumpsit nomen, per utramque magistrum
militiam ad partes regni venturus Eoas
Maiorianum habuit. Latiis sunt condita fastis
facta ducis, quotiens Scythicis illata colonis
classica presserunt Hypanim, Peucenque rigentem
mente salutatis irrisit lixa pruinis.
hunc socerum pater huius habet, vir clarus et uno
culmine militiae semper contentus, ut unum
casibus in dubiis iunctus sequeretur amicum.
non semel oblatis temptavit fascibus illum
Aetio rapere aula suo, sed perstitit ille,
maior honoratis: coepit pretiosior esse
sic pretio non capta fides. erat ille quod olim
quaestor consulibus: tractabat publica iure
aera suo; tantumque modum servabat, ut illum
narraret rumor iam rebus parcere nati.
Senserat hoc sed forte ducis iam livida coniunx
augeri famam pueri, suffusaque bili
coxerat internum per barbara corda venenum.
ilicet explorat caelum totamque volutis
percurrit mathesim numeris, interrogat umbras,
fulmina rimatur, fibras videt, undique gaudens
secretum rapuisse deo. sic torva Pelasgum
Colchis in aplustri steterat trepidante marito
Absyrtum sparsura patri facturaque caesi
germani plus morte nefas, dum funere pugnat
et fratrem sibi tela facit: vel cum obruit ignem
taurorum plus ipsa calens texitque trementem
frigida flamma virum, quem defendente veneno
inter flagrantes perhibent alsisse iuvencos.
ergo animi dudum impatiens, postquam audiit isti
imperium et longum statui, laniata lacertos
ingreditur qua strata viri vocemque furentem
his rumpit: 'secure iaces, oblite tuorum,
o piger: et mundo princeps (sic saecula poscunt)
Maiorianus erit; clamant hoc sidera signis,
hoc homines votis. isti quid sidera quaero,
fatum aliud cui fecit amor? nil fortius illo,
et puer est cupidus numquam sed parcus habendi,
pauper adhuc iam spargit opes, ingentia suadet
consilia et sequitur, totum quod cogitat altum est,
urget quod sperat. ludum si forte retexam,
consumpsit quicquid iaculis fecisse putaris
istius una dies: tribus hunc tremuere sagittis
anguis, cervus, aper, non sic libravit in hostem
spicula qui nato serpentis corpore cincto
plus timuit, cum succurrit, dum iactibus isdem
interitum vitamque daret stabilemque teneret
corde tremente manum, totamque exiret in artem
spe propiore metus, dans inter membra duorum
unius mortem. libeat decernere caestu:
cessit Eryx Siculus, simili nec floruit arte

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
