Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.3.217-1.10.3.271
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.3.217-271
Not analysed yet
illic te posito pugnabat pōnte sub ipso
Maiorianus eques. fors ripae colle propinquo
barbaricus resonabat hymen Scythicisque choreis
nubebat flavo similis nova nupta marito.
hos ergo, ut perhibent, stravit; crepitabat ad ictus
cassis et oppositis hastarum verbera thorax
arcebat squamis, donec conversa fugatus
hostis terga dedit; plaustris rutilare videres
barbarici vaga festa tori coniectaque passim
fercula captivasque dapes cirroque madente
ferre coronatos redolentia serta lebetas.
ilicet increscit Mavors thalamique refringit
plus ardens Bellona faces; rapit esseda victor
nubentemque nurum. non sic Pholoetica monstra
atque Pelethronios Lapithas Semeleius Euhan
miscuit, Haemonias dum flammant orgia matres
et Venerem Martemque cient ac prima cruentos
consumunt ad bella cibos Bacchoque rotato
pocula tela putant, cum crudescente tumultu
polluit Emathium sanguis Centauricus Othryn.
nec plus nubigenum celebrentur iurgia fratrum:
hic quoque monstra domat, rutili quibus arce cerebri
ad frontem coma tracta iacet nudataque cervix
saetarum per damna nitet, tum lumine glauco
albet aquosa acies ac vultibus undique rasis
pro barba tenues perarantur pectine cristae.
strictius assutae vestes procera cohercent
membra virum, patet his altato tegmine poples,
latus et angustam suspendit balteus alvum.
excussisse citas vastum per inane bipennes
et plagae praescisse locum clipeosque rotare
ludus et intortas praecedere saltibus hastas
inque hostem venisse prius; puerilibus annis
est belli maturus amor. si forte premantur
seu numero seu sorte loci, mors obruit illos,
non timor; invicti perstant animoque supersunt
iam prope post animam. tales te teste fugavit
et laudante viros. quisnam ferat? omnia tecum,
te sine multa facit. pugnant pro principe cuncti:
quam timeo, ne iam iste sibi! si regna tenebit,
huic vincis quodcumque domas. nil fata relinquunt
hic medium: percussor enim si respuis esse,
servus eris. certe recto si tramite servat
sidera Chaldaeus, novit si gramina Colchus,
fulgura si Tuscus, si Thessalus elicit umbras,
si Lyciae sortes sapiunt, si nostra volatu
fata locuntur aves, doctis balatibus Hammon
si sanctum sub Syrte gemit, si denique verum
Phoebe, Themis, Dodona, canis, post tempora nostra
Iulius hic Augustus erit. coniunctus amore
praeterea est iuveni, grandis quem spiritus armat
regis avi. quo te vertas? ad culmina mundi
hic fatum fert, ambo animum. consurge simulque
aggredere ignaros; neutrum mactare valebis,
si iubeas utrumque mori; sed necte dolosas