# Apollinaris Sidonius 1.10.3.272-319

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.3.272-1.10.3.319. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.3.272

blanditias uni, ferro tamen iste petatur.
quid loquor incassum? nihil est, quod tanta cavemus?
ut regnet, victurus erit?' commotus in iras
Aetius sic pauca refert: 'compesce furentis
impia vota animi: mortem mandare valebo
insontis, taceam nostri? quisquamne precatur,
ut sine criminibus crimen fiat bene nasci?
ad poenam quis fata vocet? tua viscera ferro,
Maioriane, petam, Phoebus si nocte refulget,
luna die, duplex ponto si plaustra novatur
Parrhasis, Atlantem Tanais, si Bagrada cernit
Caucason, Hercynii nemoris si stipite lintris
texta Nabataeum pro Rheno sulcat Hydaspen,
si bibit Hispanus Gangem tepidisque ab Erythris
ad Tartesiacum venit Indus aquator Hiberum,
si se Pollucis perfundit sanguine Castor,
Thesea Pirithoi, Pyladen si stravit Orestae
vel furibunda manus, raperet cum Taurica sacra
matricida pius. sed ne sprevisse dolorem
forte tuum videar, vivat careatque parumper
militia. heu potuit nobis, nisi triste putasses,
fortunam debere suam.' sic fatur et illum
rure iubet patrio suetos mutare labores,
fatorum currente rota, quo disceret agri
quid possessorem maneat, quos denique mores
ius civile paret, ne solam militis artem
ferret ad imperium. suspenderat ilicet arma
emeritus iuvenis, sterilis ieiunia terrae
vomere fecundans. sic quondam consule curvo
vertebas campos, paulum si pace sequestra
classica laxasses, fortis eui laeva regebat
stivam post aquilas, humili dum iuncta camino
victoris fumum biberet palmata bubulci.
Principis interea gladio lacrimabile fatum
clauserat Aetius; cuius quo tutius ille
magna Palatinis coniungeret agmina turmis,
evocat hunc precibus; sed non se poena moratur
sanguinis effusi (numerum collegerat ergo,
non animum populi); ferri mala crimina ferro
solvit et in vestram plus concidit ille ruinam.
iam tunc imperium praesentis principis aurea
volvebant bona fata colu; sed publica damna
invidiam fugere viri. quicumque fuerunt
nomen in Augustum lecti, tenuere relictum
Caesaribus solium: postquam tu capta laboras,
hic quod habet fecit. Traianum Nerva vocavit,
cum pignus iam victor erat; Germanicus esset
ut titulis, meritis fuerat. res ordine currit;

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
