Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.3.419-1.10.3.465
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.3.419-465
Not analysed yet
ut primum versis dat tergum Vandalus armis,
succedit caedes pugnae: discrimine nullo
sternuntur passim campis, et fortia quaeque
fecit iners. trepidante fuga mare pallidus intrat
et naves pertransit eques, turpique natatu
de pelago ad cymbam rediit. sic tertia Pyrrhi
quondam pugna fuit: caesis cum milibus illum
Dentatus premeret, lacerae vix fragmina classis
traxit in Epirum, qui Chaonas atque Molossos,
qui Thracum Macetumque manus per litora vestra
sparserat et cuius vires Oenotria pallens
ipsaque, quae petiit, trepidaverat uncta Tarentus.
hostibus expulsis campum qui maximus extat
iam lustrare vacat: videas hic strage sub illa
utrorumque animos; nullus non pectore caesus,
quisquis vester erat: nullus non terga foratus,
illorum quisquis. clamant hoc vulnera primi
praedonum tum forte ducis, cui regis avari
narratur nupsisse soror, qui pulvere caeco
clausus et elisus pilis vestigia turpis
gestat adhuc probrosa fugae. sic agmina vestra
cum spoliis campum retinent et Marte fruuntur.
interea duplici texis dum litore classem
inferno superoque mari, cadit omnis in aequor
silva tibi nimiumque diu per utrumque recisus,
Appennine, latus navalique arbore dives
non minus in pelagus nemorum quam mittis aquarum.
Gallia continuis quamquam sit lassa tributis,
hoc censu placuisse. cupit nec pondera sentit,
quae prodesse probat, non tantis maior Atrides
Carpathium texit ratibus, cum Doricus hostis
Sigeas rapturus opes Rhoeteia clausit
Pergama; nec tantae Seston iuncturus Abydo
Xerxes classis erat, tumidas cum sterneret undas
et pontum sub ponte daret, cum stagna superbo
irrupit temerata gradu turmaeque frequentes
Hellespontiaco persultavere profundo;
nec sic Leucadio classis Mareotica portu
Actiacas abscondit aquas, in bella mariti
dum venit a Fario dotalis turba Canopo,
cum patrio Cleopatra ferox circumdata sistro
milite vel piceo fulvas onerata carinas
Dorida diffusam premeret Ptolomaide gaza,
hoc tu non cultu pugnas, sed more priorum
dite magis ferro, merito cui subiacet aurum
divitis ignavi. tales ne sperne rebelles:
etsi non acies, decorant tamen ista triumphos.