# Apollinaris Sidonius 1.10.3.519-560

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.3.519-1.10.3.560. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.3.519

agmine, canentem cuius rota triverat Histrum,
exclamat: 'gladios malo et sollemne quieta
quod frigus de morte venit; mea torpor inerti
membra rigore ligat, quodam mihi corpus adustum
frigoris igne perit. sequimur sine fine labori
instantem iuvenem; quisquis fortissimus ille est
aut rex aut populus, castris modo clausus aprica
vel sub pelle iacet; nos anni vertimus usum.
quod iubet hic, lex rebus erit; non flectitur umquam
a coeptis damnumque putat, si temporis iras
vel per damna timet. qua dicam gente creatum,
quem Scytha non patior? cuius lac tigridis infans
Hyrcana sub rupe bibit? quae sustulit istum
axe meo gravior tellus? en vertice summo
algentes cogit turmas ac frigora ridet,
dum solus plus mente calet. cum classica regis
Arctoi sequerer, Romani principis arma
Caesareumque larem luxu torpere perenni
audieram: dominos nil prodest isse priores,
si rex hic quoque fortis erat.' maiora parantem
dicere de scopulo verbis accendis amaris:
'quisquis es, oppositi metuis qui lubrica clivi,
frange cutem pendentis aquae scalptoque fluento
sit tibi lympha gradus. turpes depone querelas:
otia frigus habent. numquid mihi membra biformis
Hylaei natura dedit? num Pegasus alis
adiuvit quicquid gradior pennasque volanti
dat Calais Zetusque mihi, quem ninguida cernis
calcantem iam dorsa iugi? vos frigora frangunt,
vos Alpes? iam iam studeam pensare pruinas:
aestatem sub Syrte dabo.' sic agmina voce
erigis exemploque levas; primusque labores
aggrederis quoscumque iubes; tum cetera paret
turba libens, servit propriis cum legibus auctor.
Qui tibi praeterea comites quantusque magister
militiae, vestrum post vos qui compulit agmen,
sed non invitum? dignus, cui cederet uni
Sulla acie, genio Fabius, pietate Metellus.
Appius eloquio, vi Fulvius, arte Camillus.
si praefecturae quantus moderetur honorem
vir quaeras, tendit patulos qua Gallia fines,
vix habuit mores similes, cui teste senatu.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
