Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.3.61-1.10.3.106
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.3.61-106
Not analysed yet
o Latii sopite vigor, tua moenia ridet
insidiis cessisse suis: non concutis hastam?
non pro me vel capta doles? tua nempe putantur
surgere fata malis et celsior esse ruina.
sed melius, quod terror abit: iam vincere restat,
si pugnas, ut victa soles. Porsenna superbum
Tarquinium inpingens complevit milite Tusco
Ianiculum quondam; sed dum perrumpere portas
obsidione parat, totam te pertulit uno
Coclitis in clipeo; presserunt milia solum
multa virum pendente via; nec ponte soluto,
cum caderet, cecidit. rex idem denique morte
admonitus scribae didicit sibi bella moveri
non solum cum bella forent; mox pace petita
in regnum rediit, non tam feriente fugatus
quam flagrante viro. steterat nam corde gelato
Scaevola et apposito dextram damnaverat igni,
plus felix peccante manu, cum forte satelles
palleret constante reo tormentaque capti
is fugeret qui tortor erat. Brennum tremuisti,
post melior: quodcumque tuum est, quodcumque vocaris,
iam solus Tarpeius erat; sed reppulit unus
tum quoque totam aciem, Senones dum garrulus anser
nuntiat et vigilat vestrum sine milite fatum.
me quoque (da veniam, quod bellum gessimus olim)
post Trebiam Cannasque domas, Romanaque tecta
Hannibal ante meus quam nostra Scipio vidit.
quid merui? fatis cogor tibi bella movere,
cum volo, cum nolo. trepidus te territat hostis,
sed tutus claudente freto, velut hispidus alta
sus prope tesqua iacet claususque cacuminat albis
os nigrum telis gravidum; circumlatrat ingens
turba canum, si forte velit concurrere campo:
ille per obiectos vepres tumet atque superbit,
vi tenuis fortisque loco, dum proximus heia
venator de colle sonet: vox nota magistri
lassatam reparat rabiem; tum vulnera caecus
fastidit sentire furor. quid proelia differs?
quid mare formidas, pro cuius saepe triumphis
et caelum pugnare solet? quid quod tibi princeps
est nunc praeterea eximius, quem saecula clamant
venturum excidio Libyae, qui tertius ex me
accipiet nomen? debent hoc fata labori,
Maioriane, tuo. quem cur conscendere classem
ac portus intrare meos urbemque subire,
si iubeas, cupiam, paucis ex ordine fabor.