# Apollinaris Sidonius 1.10.7.1-49

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.7.1-1.10.7.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.7.1

CARMEN VII
PANEGYRICUS.
Phoebe, peragrato tandem visurus in orbe
quem possis perferre parem, da lumina caelo:
sufficit hic terris. nec se iam signifer astris
iactet, Marmaricus quem vertice conterit Atlans:
sidera sunt isti. quae sicut mersa nitescunt,
adversis sic Roma micat, cui fixus ab ortu
ordo fuit crevisse malis. modo principe surget
consule; nempe, patres, collatos cernere fasces
vos iuvat et sociam sceptris mandasse curulem:
credite, plus dabitis: currus. iam necte bifrontes,
anceps lane, comas duplicique accingere lauro.
principis anterior, iam consulis iste coruscat
annus, et emerita trabeis diademata crescunt.
incassum iam, Musa, paves, quod propulit Auster
vela ratis nostrae; pelago quia currere famae
coepimus, en sidus, quod nos per caerula servet.
Forte pater superum prospexit ab aethere terras:
ecce viget quodcumque videt; mundum reparasse
aspexisse fuit; solus fovet omnia nutus.
iamque ut conveniant superi, Tegeaticus Arcas
nunc plantis, nunc fronte volat; vix contigit arva:
et toto descendit avo. mare, terra vel aer
indigenas misere deos. germane Tonantis,
prime venis, viridi qui Dorida findere curru
suetus in attonita spargis cito terga serenum;
umentes Nymphas Forcus comitatur ibique
glaucus, Glauce, venis, vatum et certissime Proteu,
certus eras. longo veniunt post ordine divi:
pampineus Liber, Mars trux, Tirynthius hirtus,
nuda Venus, fecunda Ceres, pharetrata Diana,
Iuno gravis, prudens Pallas, turrita Cybebe,
Saturnus profugus, vaga Cynthia, Phoebus ephebus,
Pan pavidus, Fauni rigidi, Satyri petulantes.
convenere etiam caelum virtute tenentes:
Castor equo, Pollux caestu, Perseius harpe,
fulmine Vulcanus, Tiphys rate, gente Quirinus.
quis canat hic aulam caeli, rutilantia cuius
ipsa pavimentum sunt sidera? iam pater aureo
tranquillus sese solio locat, inde priores
consedere dei (fluviis quoque contigit illo,
sed senibus, residere loco, tibi, maxime fluctu
Eridane et flavis in pocula fracte Sicambris,
Rhene tumens Scythiaeque vagis equitate catervis
Hister et ignotum plus notus, Nile, per ortum):
cum procul erecta caeli de parte trahebat
pigros Roma gradus, curvato cernua collo
ora ferens; pendent crines de vertice, tecti
pulvere, non galea, clipeusque inpingitur aegris
gressibus, et pondus, non terror fertur in hasta.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
