# Apollinaris Sidonius 1.10.7.369-416

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.7.369-1.10.7.416. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.10.7.369

quin et Aremoricus piratam Saxona tractus
sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum
ludus et assuto glaucum mare findere lembo.
Francus Germanum primum Belgamque secundum
sternebat, Rhenumque ferox, Alamanne, bibebas
Romani ripis et utroque superbus in agro
vel civis vel victor eras. sed perdita cernens
terrarum spatia princeps iam Maximus, unum
quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum
te sibi, Avite, legit. collati rumor honoris
invenit agricolam, flexi dum forte ligonis
exercet dentes vel pando pronus aratro
vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam.
sic quondam ad patriae res fractas pauper arator,
Cincinnate, venis, veterem cum te induit uxor
ante boves trabeam dictatoremque salignae
excepere fores atque ad sua tecta ferentem
quod non persevit, turpique e fasce gravata
vile triumphalis portavit purpura semen.
Vt primum ingesti pondus suscepit honoris,
legas qui veniam poscant, Alamanne, furori,
Saxonis incursus cessat, Chattumque palustri
alligat Albis aqua; vixque hoc ter menstrua totum
luna videt, iamque ad populos ac rura feroci
tenta Getae pertendit iter, qua pulsus ab aestu
Oceanus refluum spargit per culta Garumnam;
in flumen currente mari transcendit amarus
blanda fluenta latex, fluviique impacta per alveum
salsa peregrinum sibi navigat unda profundum.
hic iam disposito laxantes frena duello
Vesorum proceres raptim suspendit ab ira
rumor, succincto referens diplomate Avitum
iam Geticas intrare domos positaque parumper
mole magisterii legati iura subisse.
obstupuere duces pariter Seythicusque senatus
et timuere, suam pacem ne forte negaret.
sic rutilus Phaethonta levem cum carperet axis
iam pallente die flagrantique excita mundo
pax elementorum fureret vel sicca propinquus
saeviret per stagna vapor limusque sitiret
pulvereo ponti fundo, tunc unica Phoebi
insuetum clemens extinxit flamma calorem.
Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta
ictibus informat saxoque cacuminat ensem,
iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti
caede sepulturus terram non hoste sepulto,
claruit ut primum nomen venientis Aviti,
exclamat: 'periit bellum, date rursus aratra.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
