Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.7.96-1.10.7.138
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.7.96-138
Not analysed yet
cumque prius stricto quererer de cardine mundi,
nec limes nunc ipsa mihi. plus, summe deorum,
sum iusto tibi visa potens, quod Parthicus ultro
restituit mea signa Sapor positoque tiara
funera Crassorum flevit, dum purgat. et hinc iam,
pro dolor! excusso populi iure atque senatus,
quod timui, incurri; sum tota in principe, tota
principis, et fio lacerum de Caesare regnum,
quae quondam regina fui; Capreasque Tiberi
et caligas Gai Claudi censura secuta est
et vir morte Nero; tristi Pisone verendum
Galbam sternis, Otho, speculo qui pulcher haberi
dum captas, ego turpis eram; mihi foeda Vitelli
intulit ingluvies ventrem, qui tempore parvo
regnans sero perit; lassam post inclitus armis
Vespasianus habet, Titus hinc, post hunc quoque frater;
post quem tranquillus vix ine mihi reddere Nerva
coepit, adoptivo factus de Caesare maior;
Vlpius inde venit, quo formidata Sicambris
Agrippina fuit, fortis, pius, integer, acer.
talem capta precor. Traianum nescio si quis
aequiperet, ni fors iterum tu, Gallia, mittas
qui vincat.' lacrimae vocem clausere precantis,
et quicquid superest, luctus rogat. undique caeli
assurgunt proceres, Mars, Cypris, Romulus et qui
auctores tibi, Roma, dei; iam mitior ipsa
flectitur atque iras veteres Saturnia donat.
Iuppiter ista refert: 'Fatum quo cuncta reguntur
quoque ego, non licuit frangi. sat celsa laborant
semper, et elatas nostro de munere vires
invidit Fortuna sibi; sed concipe magnos,
quamquam fracta, animos. si te Porsenna soluto
plus timuit de ponte fremens, si moenia capta
mox Brenni videre fugam, si denique dirum
Hannibalem iuncto terrae caelique tumultu
reppulimus (cum castra tuis iam proxima muris
starent, Collina fulmen pro turre cucurrit,
atque illic iterum timuit natura paventem
post Flegram pugnare Iovem): torpentia tolle
lumina, detersam mentem caligo relinquat.
te mirum est vinci; incipies cum vincere, mirum
non erit. utque tibi pateat quo surgere tandem
fessa modo possis, paucis, cognosce, docebo.