Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Quartus, lines 1.4.1.1-1.4.1.71
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.4.1.1-2-71
Not analysed yet
Pistrigero quae concha vehit Tritone Cytheren
hac sibi conlata cedere non dubitet.
poscimus, inclina paulisper culmen erile
et munus parvum magna patrona cape
Euodiumque libens non aspernare clientem,
quem faciens grandem tu quoque maior eris.
sic tibi, cui rex est genitor, socer atque maritus,
gnatus rex quoque sit cum patre postque patrem.
felices lymphae, clausae quae luce metalli
ora tamen dominae lucidiora fovent!
nam cum dignatur regina hinc tinguere vultus,
candor in argentum mittitur e facie.
Si tantum amore nostro teneris, ut scribere has nugas non erubescas, occule auctorem, de tua rectius parte securus. namque in foro tali sive Athenaeo plus charta vestra quam nostra scriptura laudabitur. vale.
EPISTULA IX
Sidonius Industrio suo salutem.
1. Interveni proxime Vectio inlustri viro et actiones eius cotidianas penitissime et veluti ex otio inspexi. quas quoniam dignas cognitu inveni, non indignas relatu existimavi. primore loco, quod iure ceteris laudibus anteponemus, servat inlaesam domino domus par pudicitiam; servi utiles (rustici morigeri, urbani amici) oboedientes patronoque contenti; mensa non minus pascens hospitem quam clientem; humanitas grandis grandiorque sobrietas.
2. illa leviora, quod ipse, quem loquimur, in equis canibus accipitribus instituendis spectandis circumferendis nulli secundus; summus nitor in vestibus, cultus in cingulis, splendor in phaleris; pomposus incessus, animus serius (iste publicam fidem, ille privatam asserit dignitatem); remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas eius temperamenti, quae non sit taetra sed tetrica.
3. inter haec sacrorum voluminum lectio frequens, per quam inter edendum saepius sumit animae cibum; psalmos crebro lectitat, crebrius cantat; novoque genere vivendi monachum complet non sub palliolo sed sub paludamento; ferarum carnibus abstinet, cursibus adquiescit; itaque occulte delicateque religiosus venatu utitur nec utitur venatione.
4. filiam unicam parvam post obitum uxoris relictam solacio caelibatus alit avita teneritudine, materna diligentia, paterna benignitate; erga familiam suam nec in proferendo alloquio minax nec in admittendo consilio spernax nec in reatu investigando persequax; subiectorum statum condicionemque non dominio sed iudicio regit; putes eum propriam domum non possidere sed potius administrare.