# Apollinaris Sidonius 1.4.1.146-51

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Quartus, lines 1.4.1.146-1.4.1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.4.1.146

2. utque de matronalium partium nil querar fraude, quas cum expeditis tulistis impedimentis, tuque fraterque communis Volusianus vix singulorum clientum puerorumque comitatu ambiebamini; per quod sollicitudinem prosequentum vana mox recurrendi spe fefellistis; certe frater Volusianus, qui forte pergens in praedia Baiocassina totam[que] provinciam Lugdunensem secundam pervagatur, expectationem nostram specie brevioris itineris elusit.
3. et nunc ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus ais tibi si quas postea luserim metro nugas mitti oportere. annuo iniunctis, quia dignus es, ut talia legas; nam carmen ipsum, quod nunc e manibus elabitur, tam rusticanum est tamque impolitum, ut me non illud ad villam sed potius e villa mittere putes.
4. basilicam sancti pontificis confessorisque Martini Perpetuus episcopus, dignissimus tanto praedecessore successor, multum priore quae fuit hactenus capaciorem novavit. magnum est, ut ferunt, opus nominandumque quod in honorem talis viri factum talis vir fecisse debuerit. huius me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis, ut est in his, quaecumque deposcit, privilegio caritatis imperiosissimus.
5. atque utinam molis illius pompam sive donaria nihil huius obsequii turpet oblatio; quod secus fore plurimum timeo, nisi forsitan inter omnia venusta sic epigrammatis istius foeditas placeat, ut niger naevus candido in corpore, qui quidem solet sic facere risum quod accipere suffragium. sed quid hinc amplius? pone fistulas ipse pastorias et elegiae nostrae, quia pede claudicat, manum porrige.
Martini corpus totis venerabile terris,
in quo post vitae tempora vivit honor,
texerat hic primum plebeio machina cultu,
quae confessori non erat aequa suo.
nec desistebat cives onerare pudore
gloria magna viri, gratia parva loci.
antistes sed qui numeratur sextus ab ipso
longam Perpetuus sustulit invidiam,
internum removens modici penetrale sacelli
amplaque tecta levans exteriore domo;
creveruntque simul valido tribuente patrono
in spatiis aedis, conditor in meritis,
quae Salomoniaco potis est confligere templo,
septima quae mundo fabrica mira fuit.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
