# Apollinaris Sidonius 1.5.1.122-126

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Quintus, lines 1.5.1.122-1.5.1.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.5.1.122

4. praeterea tibi Arelate profecturo est venerabilis in itinere mater fratres amantes redamantisque patriae solum, ad quod et praeter occasionem voluptuose venitur; tum domus propria, cuius actorem, vineam messem olivetum, tectum quoque ipsum, vel dum praeterveharis, inspicere res commodi est. quapropter, missus a nobis, et tibi pervenis; namque erit talis viae tuae causaeque nostrae condicio, ni fallor, atque opportunitas, ut pro beneficio civitati posse imputare quandocumque videaris, quod tuos videris. vale.
EPISTULA XXI
Sidonius Sacerdoti et Iustino suis salutem.
1. Victorius patruus vester, vir, ut egregius, sic undecumque doctissimus, cum cetera potenter, tum potentissime condidit versus. mihi quoque semper a parvo cura Musarum; nunc vos parenti venitis heredes, quam iure, tam merito: ilicet ego poetae proximus fio professione, vos semine. ergo iustissimum est, ut diem functo sic quisque nostrum succedat, ut iungitur. ideoque patrimonia tenete, date carmina. valete.
Apollinaris Sidonius The Miscellany The Latin Library The Classics Page

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
