# Apollinaris Sidonius 1.6.1.30-38

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, 1.6.1.30 to 1.6.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.6.1.30

2. restat, ut vestra beatitudo conpunctorii salubritate sermonis avidam nostrae ignorantiae pascat esuriem. est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris hominis maciem saepenumero mysticus adeps et spiritalis arvina distendat. memor nostri esse dignare, domine papa. EPISTULA VII Sidonius domino papae Fonteio salutem. 1. Si aliquid ad inchoandam gratiam compendii posteris tribuit necessitudo praemissa seniorum, ego quoque ad apostolatus tui notitiam pleniorem cum praerogativa domesticae familiaritatis accedo. nam sic te familiae meae validissimum in Christo semper patronum fuisse reminiscor, ut amicitias tuas non tam expetendas mihi quam repetendas putem. his adicitur, quod indignissimo mihi impositum sacerdotalis nomen officii confugere me ad precum vestrarum praesidia compellit, ut adhuc ulcerosae conscientiae nimis hiulca vulnera vestro saltim cicatricentur oratu. 2. quapropter me meosque commendans et excusans litteras seriores granditer obsecro, ut intercessione consueta, cuius viribus immane polletis, clericalis tirocinii in nobis reptantia rudimenta tueamini, ut, si quid dignabitur de morum pravitate nostrorum immutabilis dei mutare clementia, totum id suffragiorum vestrorum patrocinio debeamus. memor nostri esse dignare, domine papa. EPISTULA VIII Sidonius domino papae Graeco salutem. 1. Apicum oblator pauperem vitam sola mercandi actione sustentat; non illi est opificium quaestui, militia commodo, cultura compendio; <ob> hoc ipsum, quod mercennariis prosecutionibus et locaticia fatigatione cognoscitur, fama quidem sua sed facultas crescit aliena. sed tamen quoniam illi fides magna est, etsi parva substantia, quotiens cum pecuniis quorumpiam catapli recentis nundinas adit, creditoribus bene credulis sola deponit morum experimenta pro pignore. 2. inter dictandum mihi ista suggesta sunt, nec ob hoc dubito audita fidenter asserere, quia non parum mihi intumos agunt quibus est ipse satis intumus. huius igitur teneram frontem, dura rudimenta commendo; et, quia nomen eiusdem lectorum nuper albus accepit, agnoscitis profecturo civi me epistulam, clerico debuisse formatam; quem propediem non iniuria reor mercatorem splendidum fore, si hinc ad vestra obsequia festinans frigoribus fontium civicorum saepe fontem + mercatoribus anteferat. memor nostri esse dignare, domine papa.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
