Latin
1.6.1.48 to 1.6.1.56
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.6.1.48-56
Not analysed yet
EPISTULA XI Sidonius domino papae Eleutherio salutem. 1. Iudaeum praesens charta commendat, non quod mihi placeat error, per quem pereunt involuti, sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare, dum vivit; in spe enim adhuc absolutionis est cui suppetit posse converti. 2. quae sit vero negotii sui series, ipse rectius praesentanea coram narratione patefaciet. nam prudentiae satis obviat epistulari formulae debitam concinnitatem plurifario sermone porrigere. sane quia secundum vel negotia vel iudicia terrena solent huiuscemodi homines honestas habere causas, tu quoque potes huius laboriosi, etsi impugnas perfidiam, propugnare personam. memor nostri esse dignare, domine papa. EPISTULA XII Sidonius domino papae Patienti salutem. 1. Aliquis aliquem, ego illum praecipue puto suo vivere bono, qui vivit alieno quique fidelium calamitates indigentiamque miseratus facit in terris opera caelorum. 'quorsum istaec?' inquis. te ista sententia quam maxume, papa beatissime, petit, cui non sufficit illis tantum necessitatibus opem ferre, quas noveris, quique usque in extimos terminos Galliarum caritatis indage porrecta prius soles indigentum respicere causas quam inspicere personas. 2. nullius obest tenuitati debilitatique, si te expetere non possit. nam praevenis manibus illum, qui non valuerit ad te pedibus pervenire. transit in alienas provincias vigilantia tua et in hoc curae tuae latitudo diffunditur, ut longe positorum consoletur angustias; et hinc fit, ut, quia crebro te non minus absentum verecundia quam praesentum querimonia movet, saepe terseris eorum lacrimas, quorum oculos non vidisti. 3. omitto illa, quae cotidie propter defectionem civium pauperatorum inrequietis toleras excubiis precibus expensis. omitto te tali semper agere temperamento, sic semper humanum, sic abstemium iudicari, ut constet indesinenter regem praesentem prandia tua, reginam laudare ieiunia. omitto tanto te cultu ecclesiam tibi creditam convenustare, ut dubitet inspector, meliusne nova opera consurgant an vetusta reparentur.