Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Septimus, lines 1.7.1.1-1.7.1.7
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.7.1.1-7
Not analysed yet
EPISTULA I
Sidonius domino papae Mamerto salutem.
1. Rumor est Gothos in Romanum solum castra movisse: huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus. namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur. circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio.
2. sed animositati nostrae tam temerariae tamque periculosae non nos aut ambustam murorum faciem aut putrem sudium cratem, aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura; solo iam invectarum te auctore rogationum palpamur auxilio, quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus, etsi non effectu pari, affectu certe non impari coepit initiari, et ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus.
3. non enim latet nostram sciscitationem, <quod> primis temporibus harumce supplicationum institutarum civitas caelitus tibi credita per cuiusque modi prodigiorum terriculamenta vacuabatur. nam modo scaenae moenium publicorum crebris terrae motibus concutiebantur; nunc ignes sulpure flammati caducas culminum cristas superiecto favillarum monte tumulabant; nunc stupenda foro cubilia collocabat audacium pavenda mansuetudo cervorum: cum tu inter ista discessu primorum populariumque statu urbis exinanito ad nova celer veterum Ninivitarum exempla decurristi, ne divinae admonitioni tua quoque desperatio conviciaretur.
4. et vere iam de deo tu minime poteras absque peccato post virtutum experimenta diffidere. nam cum vice quadam civitas conflagrare coepisset, fides tua in illo ardore plus caluit; et cum in conspectu pavidae plebis obiectu solo corporis tui ignis recussus in tergum fugitivis flexibus sinuaretur, miraculo terribili novo invisitato affuit flammae cedere per reverentiam, cui sentire defuit per naturam.
5. igitur primum nostri ordinis viris et his paucis indicis ieiunia interdicis flagitia, supplicia praedicis remedia promittis; exponis omnibus nec poenam longinquam esse nec veniam; doces denuntiatae solitudinis minas orationum frequentia esse amoliendas; mones assiduitatem furentis incendii aqua potius oculorum quam fluminum posse restingui; mones minacem terrae motuum conflictationem fidei stabilitate firmandam.