# Apollinaris Sidonius 1.8.1.17-23

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Octavus, lines 1.8.1.17-1.8.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.8.1.17

5. lege virum fidei catholicae pace praefata in plurimis similem tui id est a divitibus ambitum nec divitias ambientem; cupidum scientiae continentem pecuniae; inter epulas abstemium, inter purpuratos linteatum, inter alabastra censorium; concretum hispidum hirsutum in medio nationum delibutarum atque inter satrapas regum tiaratorum murrhatos pumicatos malobathratos venerabili squalore pretiosum; cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererravit, non tam suspicioni, quam [fuisse] suspectui; et a fortuna regum sibi in omnibus obsecundante illa tantum beneficia poscentem, quae mage sit suetus oblata praestare quam sumere.
6. quid multis? si vera metimur aestimamusque, fors fuat an philosophi vitae scriptor aequalis maiorum temporibus accesserit, certe par saeculo meo per te lector obvenit. vale.
EPISTULA IV
Sidonius Consentio suo salutem.
1. Umquamne nos dei nutu, domine maior, una videbit ille ager tuus Octavianus, nec tuus tantum quantum amicorum? qui civitati fluvio mari proximus hospites epulis, te pascit hospitibus, praeter haec oculis intuentum situ decorus, primore loco, quod domicilium parietibus attollitur ad concinentiam scilicet architectonicam fabre locatis; tum sacrario porticibus ac thermis conspicabilibus late coruscans; ad hoc agris aquisque, vinetis atque olivetis, vestibulo campo colle amoenissimus; iam super penum vel supellectilem copiosam thesauris bibliothecalibus large refertus, ubi ipse dum non minus stilo quam vomeri incumbis, difficile discernitur domini plusne sit cultum rus an ingenium.
2. igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et cetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus. certe mihi, quotiens tui versus a meditationis incude tamquam adhuc calidi deferebantur, sic videbatur, qui, etsi non bene scribo, bene iudico.
3. sed, quod fatendum est, talibus studiis anterior aetas iuste vacabat seu, quod est verius, occupabatur; modo tempus est seria legi, seria scribi deque perpetua vita potius quam memoria cogitari nimiumque meminisse nostra post mortem non opuscula sed opera pensanda.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
