# Apollinaris Sidonius 1.8.1.24-32

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Octavus, lines 1.8.1.24-1.8.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.8.1.24

4. quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non utraque laudanda conficias aut, si adhuc durat in sermone laetitia, non custodiatur in actione censura, sed ut qui Christo favente clam sanctus es, iam palam religiosa venerandus iugo salubri colla pariter et corda subdare invigiletque caelestibus lingua praeconiis, anima sententiis, dextra donariis: praecipue tamen dextra donariis, quia quicquid ecclesiis spargis, tibi colligis; ad cuius exercitia virtutis illud vel principale te poterit accendere, quod inter opes quaslibet positi quae bona stultis falso vocantur, si quid agimus, nostrum, si quid habemus, alienum est. vale.
EPISTULA V
Sidonius Fortunali suo salutem.
1. Ibis et tu in paginas nostras, amicitiae columen, Fortunalis, Hibericarum decus inlustre regionum; neque enim tibi familiaritas tam parva cum litteris, ut per has ipsas de te aliquid post te superesse non deceat. vivet ilicet, vivet in posterum nominis tui gloria.
2. nam si qua nostris qualitercumque gratia reverentia fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma nihil tua fide firmius forma pulchrius, sententia iustius patientia tolerantius, consilio gravius convivio laetius colloquio iocundius. illud quoque supra cetera agnoscet, praeconia laudibus tuis ex votorum contrarietate venisse. nam prope est, ut eminentius censeatur quod probaverunt te adversa constantem, quam si celarent secunda felicem. vale.
EPISTULA VI
Sidonius Namatio suo salutem.
1. Gaium Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia certatim dictandi lectitandique sibi mutuo vindicavere. et licet in persona unius eiusdemque tempore suo principis viri castrensis oratoriaeque scientiae cura certaverit ferme gloria aequipari, idem tamen numquam se satis duxit in utriusque artis arce compositum, priusquam vestri Arpinatis testimonio ceteris mortalibus anteferretur.
2. quod mihi quoque, si parva magnis componere licet, secundum modulum meum quamquam dissimillimo similiter accessit. quae super cunctos te quam primum decuit agnoscere, quia tibi est tam gloria mea quam verecundia plurimum curae. Flavius Nicetius, vir ortu clarissimus, privilegio spectabilis, merito inlustris et hominum patriae nostrae prudentia peritiaque iuxta maxumus, praeconio, quantum comperi, immenso praesentis opusculi volumina extollit, insuper praedicans, quod plurimos iuvenum nec senum paucos vario genere dictandi militandique, quippe adhuc aevo viridis, ipse sim supergressus.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
