# Apollinaris Sidonius 1.8.1.33-37

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Octavus, lines 1.8.1.33-1.8.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.8.1.33

3. equidem, in quantum fieri praeter iactantiam potest, gaudeo de praestantissimi viri auctoritate, si certus est, amore, si fallitur: licet quis provocatus nunc ad facta maiorum non inertissimus, quis quoque ad verba non infantissimus erit? namque virtutes artium istarum saeculis potius priscis saeculorum rector ingenuit, quae per aetatem mundi iam senescentis lassatis veluti seminibus emedullatae parum aliquid hoc tempore in quibuscumque, atque id in paucis, mirandum ac memorabile ostentant.
4. huius tamen ego, etsi studiorum omnium caput est litterarumque, quia personam semper excolui, vereor sententiam supra quam veritas habet affectu ponderatiore prolatam. neque ob hoc infitias ierim me saepe luculentis eius actionibus adstitisse, quarum me, etsi reddere mutuum videor, vel ex parte cursimque fieri memorem fas est.
5. audivi eum adulescens atque adhuc nuper ex puero, cum pater meus praefectus praetorio Gallicanis tribunalibus praesideret, sub cuius videlicet magistratu consul Asterius anni sui fores votivum trabeatus aperuerat. adhaerebam sellae curuli, etsi non latens per ordinem, certe non sedens per aetatem, mixtusque turmae censualium paenulatorum consulis, proximae proximus eram. itaque, ut primum brevi peracta, nec brevis, sportula datique fasti, acclamatum est ab omni Galliae coetu primoribus advocatorum, ut festivitate praeventas horas antelucanas, quae diem serum cum silentio praestolarentur, congrua emeritorum fascium laude honestarent.
6. Nicetium protinus circumspexere conspicati, qui non sensim singulatimque, sed tumultuatim petitus et cunctim cum quodam prologo pudoris vultum modeste demissus inrubuit. atque ob hoc illi maximum sophos non eloquentia prius quam verecundia dedit. dixit disposite graviter ardenter, magna acrimonia maiore facundia maxima disciplina, et illam Sarranis ebriam sucis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta oratione, plus aurea convenustavit.
7. per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata, cuius peremptoriis abolita rubricis lis omnis in sextum tracta quinquennium terminabatur. hanc intra Gallias ante nescitam primus, quem loquimur, orator indidit prosecutionibus edidit tribunalibus prodidit partibus addidit titulis, frequente conventu raro sedente, paucis sententiis multis laudibus.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
