# Apollinaris Sidonius 1.8.1.38-42

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Octavus, lines 1.8.1.38-1.8.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.8.1.38

8. praeter ista per alias vices doctrinam illius, quo more citius homo discitur, inobservatus inspexi tunc, cum quae regit provincias fascibus Nicetiano regeretur praefectura consilio. quid multa? nil quod non meum vellem, nil quod non admirarer audivi.
9. propter quae omnia bona in viro sita laetor ad puncta censoris omnium voce concelebrati. granditer enim sua in utramvis de me opinionem sententia valet; quae, si vera comperimus, tantum mihi est favens securitati, quantum fieret adversata formidini. de cetero fixum apud me stat constitutumque, prout rem ex asse cognovero, vel silentio lora laxare vel stringere frena garritui. namque si supradicti confirmor assensu, Athenis loquacior, si minus, Amyclis ipsis taciturnior ero.
10. sed de sodali deque me satis dictum. tu nunc inter ista quid rerum? quas mihi ad vicem nosse non minus cordi. venaris, aedificas, rusticarisne? an horum aliquid unum? an singula vicissim? an pariter et cunctim? sed de Vitruvio sive Columella, seu alterutrum ambosve sectere, decentissime facis. potes enim utrumque more quo qui optimo, id est ut cultor aliquis e primis architectusque.
11. ceterum, ut tibi de venatoris officio quam minimum blandiaris, maxume iniungo. namque apros frustra in venabula vocas, quos canibus misericordissimis, quibus abundas, et + si quidem solis, movere potius quam commovere consuesti. esto, sit indulgentia dignum, quod reformidant catuli tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque: illud ignoro quomodo excuses, quod capreas, pecus simum, pariter et dammas in fugam pronos iacentibus animis pectoribus erectis, passibus raris crebris latratibus prosequuntur.
12. quapropter de reliquo fructuosius retibus cassibusque scrupeas rupes atque opacandis habilia lustris plosor statarius nemora circumvenis ac, pudor si quis, temperas cursibus apertis quatere campos et insidiari lepusculis Olarionensibus; quos nec est tanti, raro te insectante superandos, copulis palam ductis inquietari, nisi forsitan, dum tibi ac patri noster Apollinaris intervenit, rectius fiet ut exerceantur.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
