Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Octavus, lines 1.8.1.39-1.8.1.130
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.8.1.39-130
Not analysed yet
hinc, Romane, tibi petis salutem,
(40) et contra Scythicae plagae catervas,
si quos Parrhasis ursa fert tumultus,
Eorice, tuae manus rogantur,
ut Martem validus per inquilinum
defendat tenuem Garumna Thybrim.
(45) ipse hic Parthicus Arsaces precatur,
aulae Susidis ut tenere culmen
possit foedere sub stipendiali.
nam quod partibus arma Bosphoranis
grandi hinc surgere sentit apparatu,
(50) maestam Persida iam sonum ad duelli
ripa Euphratide vix putat tuendam;
qui cognata licet sibi astra fingens
Phoebaea tumeat propinquitate,
mortalem hic tamen implet obsecrando.
(55) haec inter terimus moras inanes;
sed tu, Tityre, parce provocare;
nam non invideo magisque miror,
qui, dum nil mereor precesque frustra
impendo, Meliboeus esse coepi.
En carmen, quod recenseas otiabundus nostrumque sudorem ac pulverem spectans veluti iam coronatus auriga de podio. de reliquo non est quod suspiceris par me officii genus repetiturum, etiamsi delectere praesenti, nisi prius ipse destiterim vaticinari magis damna quam carmina. vale.
EPISTULA X
Sidonius Ruricio suo salutem.
1. Esse tibi usui pariter et cordi litteras granditer gaudeo. nam stilum vestrum quanta comitetur vel flamma sensuum vel unda sermonum, liberius assererem, nisi, dum me laudare non parum studes, laudari plurimum te vetares. et quamquam in epistula tua servet caritas dulcedinem, natura facundiam, peritia disciplinam, in sola materiae tamen electione peccasti, licet id ipsum praedicari possit in voto, quod videris errasse <in> iudicio. ingentes praeconiorum titulos moribus meis applicas; sed si pudoris nostri fecisses utcumque rationem, Symmachianum illud te cogitare par fuerat: ut vera laus ornat, ita falsa castigat.
2. quo loci tamen si animum vestrum bene metior, super affectum, quem maximum ostendis, hoc tu et arte fecisti. nam moris est eloquentibus viris ingeniorum facultatem negotiorum probare difficultatibus et illic stilum peritum quasi quendam fecundi pectoris vomerem figere, ubi materiae sterilis argumentum velut arida caespitis macri glaeba ieiunat. scaturrit mundus similibus exemplis: medicus in desperatione, gubernator in tempestate cognoscitur; horum omnium famam praecedentia pericula extollunt, quae profecto delitescit, nisi ubi probetur invenerit.