Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Octavus, lines 1.8.1.58-1.8.1.64
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.8.1.58-64
Not analysed yet
2. quid Serranorum aemulus et Camillorum cum regas stivam, dissimulas optare palmatam? parce tantum in nobilitatis invidiam rusticari. agrum si mediocriter colas, possides; si nimium, possideris. redde te patri, redde te patriae, redde te etiam fidelibus amicis, qui iure ponuntur inter affectus. aut si te tantum Cincinnati dictatoris vita delectat, duc ante Raciliam, quae boves iungat.
3. neque dixerim sapienti viro rem domesticam non esse curandam, sed eo temperamento, quo non solum quid habere sed quid debeat esse consideret. nam, si ceteris nobilium studiorum artibus repudiatis sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat, licet tu deductum nomen a trabeis atque eboratas curules et gestatorias bratteatas et fastos recolas purpurissatos, is profecto inveniere, quem debeat sic industrium quod latentem non tam honorare censor quam censitor onerare. vale.
EPISTULA IX
Sidonius Lampridio suo salutem.
1. Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi. sed hoc tu munificentia regia satis abutens iam securus post munera facis, quia forsitan satiricum illud de satirico non recordaris: Satur est cum dicit Horatius 'euhoe'.
2. quid multis? merito me cantare ex otio iubes, quia te iam saltare delectat. quicquid illud est, pareo tamen, idque non modo non coactus verum etiam spontaliter facio; tantum tu utcumque moderere Catonianum superciliosae frontis arbitrium. nosti enim probe laetitiam poetarum, quorum sic ingenia maeroribus ut pisciculi retibus amiciuntur; et si quid asperum aut triste, non statim sese poetica teneritudo a vinculo incursi angoris elaqueat. necdum enim quicquam de hereditate socruali vel in usum tertiae sub pretio medietatis obtinui.
3. interim tu videris, quam tibi sit epigrammatis flagitati lemma placiturum; me tamen nequaquam sollicitudo permittit aliud nunc habere in actione, aliud in carmine. illud sane praeter iustitiam feceris, si in praesentiarum vicissim scripta quasi compares. ago laboriosum, agis ipse felicem; ago adhuc exulem, agis ipse iam civem: et ob hoc inaequalia cano, quia similia posco et paria non impetro.