Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Nonus, lines 1.9.1.17-1.9.1.20
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.9.1.17-20
Not analysed yet
3. praeter hoc ipsa mens nostra domesticis hinc inde dispendiis saucia iacet; nam per officii imaginem vel, quod est verius, necessitatem solo patrio exactus, hoc relegatus variis quaquaversum fragoribus quia patior hic incommoda peregrini, illic damna proscripti. quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor aut inpudenter aggredior, quas vel ioco lepidas vel stilo cultas alternare felicium est. porro autem quidam barbarismus est morum sermo iucundus et animus afflictus.
4. quin potius animam male sibi consciam et per horas ad recordata poenalis vitae debita contremescentem frequentissimis tuis illis et valentissimis orationum munerare suffragiis, precum peritus insulanarum, quas de palaestra congregationis heremitidis et de senatu Lirinensium cellulanorum in urbem quoque, cuius ecclesiae sacra superinspicis, transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem, quippe cum novae dignitatis obtentu rigorem veteris disciplinae non relaxaveris. his igitur, ut supra dixi, precatibus efficacissimis obtine, ut portio nostra sit dominus atque ut ascripti turmis contribulium levitarum non remaneamus terreni, quibus terra non remanet inchoemusque ut a saeculi lucris, sic quoque a culpis peregrinari.
5. tertia est causa vel maxuma, exinde scribere tibi cur supersederim, quod immane suspicio dictandi istud in vobis tropologicum genus ac figuratum limatisque plurifariam verbis eminentissimum, quod vestra quam sumpsimus epistula ostendit: licet olim praedicationes tuas, nunc repentinas, nunc, ratio cum poposcisset, elucubratas, raucus plosor audierim, tunc praecipue, cum in Lugdunensis ecclesiae dedicatae festis hebdomadalibus collegarum sacrosanctorum rogatu exorareris, ut perorares. ubi te inter spiritales regulas vel forenses medioximum quiddam contionantem, quippe utrarumque doctissimum disciplinarum, pariter erectis sensibus auribusque curvatis ambiebamus, hinc parum factitantem desiderio nostro, quia iudicio satisfeceras.
6. hisce de causis temperavi stilo temperaboque, breviter locutus, ut paream, longum taciturus, ut discam. sunt de cetero tuae partes, domine papa, doctrinae salutaris singularisque: victuris operibus incumbere incumbere satis. neque enim, quisquis auscultat docentem te disputantemque, plus loqui discit quam facere laudanda. nunc vero, quod restat, donate venia paginam rusticanter vobis obsecundantem, cui me quoque auctore, si vestris litteris comparetur, stilus infantissimus inest.