# Apollinaris Sidonius 1.9.1.262-183

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Nonus, lines 1.9.1.262-1.9.1.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.9.1.262

9. Proinde curas tuas hoc metu absolvo: faventes audient cuncti, cuncti foventes, gaudiisque, quae facies recreatus, una fruemur. nam plerique laudabunt facundiam tuam, plurimi ingenium, toti pudorem. non enim minus laudi feretur adulescentem vel, quod est pulchrius, paene adhuc puerum de palaestra publici examinis tam morum referre suffragia quam litterarum. vale.
EPISTULA XV
Sidonius Gelasio suo salutem.
1. Probas (neque deprecor) me deliquisse; deliqui, quippe qui necdum nomine tuo ullas operi meo litteras iunxerim. sed tamen scribis tum quod erraverim veniabile fore, si quod et ipse decantes mittam ab exemplo, quia scilicet Tonantio meo ad parem causam futuras usui litteras bimetras miserim. praeter hoc quereris paginam meam, si resolvatur in lusum, solis hendecasyllabis frequentari. qua de re trochaica garrulitate suspensa senariolos aliquos plus requiris. servio iniunctis; tu modo placidus accipias, sive oden hanc ipsam mavis vocare sive eglogam. nam metrum diu infrequentatum durius texitur.
Iubes, amice, nostra per volumina
modis resultet incitatioribus
ferox iambus, ut trochaeus hactenus,
pigrasque bigas et quaterna tempora
(5) spondeus addat, ut moram volucripes
habeat parumper insitam trimetria,
resonetque mixtus ille pes celerrimus,
bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha,
loco locandus undecumque in ultimo;
(10) spondam daturus et subinde versui,
modo in priore parte, nunc in extima
anapaestus, ipse quamquam et absolutius
pronuntietur, cum secuta tertia
geminae brevique longa adhaeret syllaba.
(15) Quae temperare vix callet gregarius
poeta, ut ipse cernis esse Sollium;
mihi pecten errat nec per ora concava
vaga lingua flexum competenter explicat
epos. sed istud aptius paraverit
(20) Leo Leonis aut secutus orbitas
cantu in Latino, cum prior sit Attico
Consentiorum qui superstes est patri,
fide, voce, metris ad fluenta Pegasi
cecinisse dictus omniforme canticum,
(25) quotiensque verba Graia carminaverit,
tenuisse celsa iunctus astra Pindaro
montemque victor isse per biverticem
nullis secundus inter astra Delphica.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
