# Apollinaris Sidonius 1.9.1.326-266

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Nonus, lines 1.9.1.326-1.9.1.266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.9.1.326

3. restat, ut te arbitro non reposcamus res omnino discrepantissimas, maturitatem celeritatemque. nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito quantum ab obsequio. de reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium virum sat benignissimum missos iambicos placuisse pronuntias, per hos te quoque Mitylenaei oppidi vernulas munerabor.
Iam per alternum pelagus loquendi
egit audacem mea cymba cursum
nec bipertito timuit fluento
flectere clavum.
Solvit antennas, legit alta vela,
palmulam ponit manus, atque transtris
litori iunctis petit osculandum
saltus harenam.
Mussitans quamquam chorus invidorum
prodat hirritu rabiem canino,
nil palam sane loquitur pavetque
publica puncta.
Verberant puppim, quatiunt carinam,
ventilant spondas laterum rotundas,
arborem circa volitant sinistrae
sibila linguae.
Nos tamen rectam comite arte proram,
nil tumescentes veriti procellas,
sistimus portu, geminae potiti
fronde coronae,
Quam mihi indulsit populus Quirini,
blattifer vel quam tribuit senatus,
quam peritorum dedit ordo consors
iudiciorum,
Cum meis poni statuam perennem
Nerva Traianus titulis videret,
inter auctores utriusque fixam
bybliothecae;
Quamque post, visus prope, post bilustre
tempus accepi, capiens honorem,
qui patrum ac plebis simul unus olim
iura gubernat.
Praeter heroos ioca multa multis
texui pannis; elegos frequenter
subditos senis pedibus rotavi
commate bino.
Nunc per undenas equitare suetus
syllabas lusi celer atque metro
Sapphico creber cecini, citato
rarus iambo.
Nec recordari queo, quanta quondam
scripserim primo iuvenis calore;
unde pars maior utinam taceri
possit et abdi!
Nam senectutis propiore meta,
quicquid extremis sociamur annis,
plus pudet, si quid leve lusit aetas,
nunc reminisci.
Quod perhorrescens ad epistularum
transtuli cultum genus omne curae,
ne reus cantu petulantiore
sim reus actu;
Neu puter solvi per amoena dicta,
schema si chartis phalerasque iungam,
clerici ne quid maculet rigorem
fama poetae.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
