# Apollinaris Sidonius 1.9.1.69-75

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Nonus, lines 1.9.1.69-1.9.1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.9.1.69

2. quocirca me quoque volente posside indultum, sed liberaliter (nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solacii vel ipse quaesisti), quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis iam placatus insinuo; sic tamen, ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur atque ut, si permanserit tecum, neutri nostrum iudicetur famulus, si forte discesserit, quaeratur utrique fugitivus. memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTULA XI
Sidonius domino papae Lupo salutem.
1. Propter libellum, quem non ad vos magis quam per vos missum putastis, epistulam vestram non ad me magis quam in me scriptam recepi. ad exprobrata respondeo pro aequitate causae, non pro aequalitate facundiae. quamquam quis nunc ego aut quantus qui agere praesumam vobis imputantibus innocentem? quocirca delicto huic, quantulumcumque est, inter principia confestim supplico ignosci, diffidentiae tantum, non et superbiae fassus errorem.
2. nam cum mihi rigor censurae tuae in litteris aeque ut <in> moribus sit ambifariam contremescendus, fateor tamen in voluminis ipsius operisque reseratu illam mihi fuisse plus oneri quam praetenditis caritatem. nec citra iustum ista conicio, quandoquidem mortalium mentibus vis haec naturalitus inest, ut, si quid perperam fiat, minus indulgeant plus amici.
3. scripseram librum, sicut pronuntiatis, plenum onustumque vario causarum temporum personarumque congestu: facturus rem videbar impudentissimam, si tantum mihi cuncta placuissent, ut nulla tibi displicitura confiderem; huc item, quisquis iudicii eventus foret, vidi partibus meis nequaquam pietatis ex solido constare rationem, si non saltim vobis esset anterius allatum volumen, etsi non videretur oblatum; sub hoc scilicet temperamento, ut, si forte placuissem, non vos arrogantia praeterisse, si secus, non vos improbitas expetisse iudicaretur.
4. nec sane multo labore me credidi deprecaturum vitatas causas erubescendi. pariter illud nosse vos noveram, quod auctores in operibus edendis pudor potius quam constantia decet quodque tetricis puncta censoribus tardius procacitas recitatoris quam trepidatio excudit. alioquin, si quis est ille qui cum fiduciae praerogativa thematis ante inauditi operam pervulgat, incipit expectationi publicae, quamvis solverit multa, plura redhibere. praeterea quidquid super huiusce rescripti tenore censueris, malui factum confiteri simpliciter quam trebaciter diffiteri.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
