Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Nonus, lines 1.9.1.76-1.9.1.79
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.9.1.76-79
Not analysed yet
5. dixisset alius: "neminem tibi praetuli, nullas ad ullum peculiares litteras dedi: quem praelatum suspicabare, unius epistulae forma contentus abscessit, atque ea quidem nihil super praesenti negotio deferente: tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris. adde, quia etiam in hoc, quod forsitan non notasti, reverentiae tuae meritorumque ratio servata est, quod sicut tu antistitum ceterorum cathedris, prior est tuus in libro titulus. illius nomen vix semel tantum et sibi adscripta pagina sonat; tuo praeter tibi deputatas frequenter illustrantur alienae.
6. illud his iunge, quod, si quid ibi vel causaliter placet, tu per consilium meum lectitas, ille quandoque per beneficium tuum, qui munusculi mei incassum pressus invidia necdum ad facultatem legendi, ut suspicor, venit, cum iamdiu ipse perveneris ad copiam transferendi. aio, tamquam non sit autholographas membranas arbitraturus, si tamen, quod ante percurras, vel exemplar acceperit; neque enim in his, quae tractaveris, ulla culpabitur aut distinctionum raritas aut frequentia barbarismorum. nempe ad extremum palam videtur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi praescriptione transmissus est quique supradicto tamdiu potes uti libello, ut eum non amplius zothecula tua quam memoria concludat."
7. haec et his plura fors aliquis. ego vero cuncta praetereo et malo precari veniam quam reatum, si hoc esse creditur, deprecari. praesentum quoque neglegentiam litterarum nunc nec excuso, primum quod, etsi cupiam, parum cultius scribere queo, dein quod libellari opere confecto animus tandem feriaturus iam quae propalare dissimulat excolere detrectat.
8. at tamen, cum satis tibi et quidem merito (quidnam enim simile?) in omnibus cedam, quippe qui in alio genere virtutum iam per quinquennia decem non aequaevis sacerdotibus tantum verum et antiquis, quotiens collatus, antelatus quoque sis, noveris volo, quamvis astra questibus quatias atque maiorum cineres favillasque in testimonium laesae caritatis implores, pedem me conflictui tuo, si mutuo super amore certandum est, non retracturum, quia cum in ceteris rebus tum foedissimum perquam est in dilectione superari. quae velis nolis certa professio conviciis tuis illis cuncta sane blandimentorum mella vincentibus non praeter aequum reponderatur.