# Apollinaris Sidonius 1.9.1.80-85

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius, Apollinaris Sidonius, Liber Nonus, lines 1.9.1.80-1.9.1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/testamentum-porcelli/apollinaris-sidonius/1.9.1.80

9. ecce habes litteras tam garrulas ferme quam requirebas; quamquam sunt omnes, si quae uspiam tamen sunt, loquacissimae. namque in audentiam sermocinandi quem non ipse compellas? qui omnium (de me enim taceo) litteratorum, licet oculi affectent, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae visceribus absconditam per atomos bibulas radius extrahere solaris? cuius [lucis] aculeo non sola penetratur aut harena subtilis aut humus fossilis, sed si saxei montis oppressu fontium conditorum vena celetur, aperit arcanum liquentis elementi secretorum caelestium natura violentior. ita si quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris aut quietos aut verecundos aut in obscuro iacentis famae recessu delitescentes, hos eloquii tui claritas artifice confabulatu, dum compellat, et publicat.
10. sed quorsum + quam moris est? redeamus ad causam, super cuius abundante blateratu, quia pareo, precor, ut errata confessum veniae clementis indultu placatus impertias, licet, quae laetitia tua sancta quaeque communio, copiosius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio. memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTULA XII
Sidonius Oresio suo salutem.
1. Venit in nostras a te profecta pagina manus, quae trahit multam similitudinem de sale Hispano in iugis caeso Tarraconensibus. nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus, si sermo dulcis et propositionibus acet: sic enim oblectat eloquio quod turbat imperio, quippe qui parum metiens, quid ordinis agam, carmina a nobis nunc novat petat. primum ab exordio religiosae professionis huic principaliter exercitio renuntiavi, quia nimirum facilitati posset accommodari, si me occupasset levitas versuum, quem respicere coeperat gravitas actionum.
2. tum praeterea constat omnem operam, si longa intercapedine quiescat, aegre resumi. quisnam enim ignoret cunctis aut artificibus aut artibus maximum decus usu venire, cumque studia consueta non frequentantur, brachia in corporibus, ingenia pigrescere in artibus? unde est et illud, quod sero correptus aut raro plus arcus manui, iugo bos, equus freno rebellat. insuper desidiae nostrae verecundia comes ad hoc sententiam inclinat, ut me, postquam in silentio decurri tres olympiadas, tam pudeat novum poema conficere quam pigeat.

---

Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/testamentum.html.
