Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Nonus, lines 1.9.1.86-1.9.1.23
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.9.1.86-23
Not analysed yet
3. hoc item nefas etiam difficilia factu tibi negari, cuius affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur. tenebimus igitur quippiam medium et sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi, petens, ne tu sis eatenus iustitiae praevaricator, ut me opineris numquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum. neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris iam modestum potius quam facetum existimare. vale.
EPISTULA XIII
Sidonius Tonantio suo salutem.
1. Est quidem, fateor, versibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum. crederem tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. hinc est, quod de laudibus meis caritas tua mentiri potest nec potest fallere.
2. praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam. pareo iniunctis, licet, si umquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus occupatusque. denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere; non enim promptum est unum eundemque probe facere aliquid et raro.
Iam dudum teretes hendecasyllabos
attrito calamis pollice lusimus,
quos cantare magis pro choriambicis
excusso poteras mobilius pede;
(5) sed tu per Calabri tramitis aggerem
vis ut nostra dehinc cursitet orbita,
qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melos
frenis flexit equos plectripotentibus,
dum metro quatitur chorda Glyconio,
(10) nec non Alcaico vel Pherecratio,
iuncto Lesbiaco sive anapaestico,
vernans per varii carminis eglogas,
verborum violis multicoloribus.
istud, da veniam, fingere vatibus
(15) priscis difficile est, difficile et mihi,
ut diversa sonans os epigrammata
nil crebras titubet propter epistulas,
quas cantu ac modulis luxuriantibus
lascivire vetat mascula dictio.
(20) istud vix Leo, rex Castalii chori,
vix, hunc qui sequitur, Lampridius queat,
declamans gemini pondere sub stili
coram discipulis Burdigalensibus.