Latin · ~8 min
1.1 to 1.4
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.1-4
Not analysed yet
1. Regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum. Anno incarnationis eius octingentesimo tredecimo, qui est annus regni gloriosi et orthodoxi imperatoris Karoli quadragesimus quintus, illius Karoli qui de prosapia sancti Arnulfi, pontificis Christi, ortus est, sicut paterno relatu didicimus, et multae testantur historiae. Sanctus Arnulfus cum esset in iuventute dux, genuit Ansgisum ducem; Ansgisus dux genuit Pippinum seniorem et ducem: Pippinus senior et dux genuit Karolum seniorem et ducem: Karolus senior et dux genuit Pippinum, quem Stephanus Romanus pontifex consecravit et unxit in regem: Pippinus senior et rex genuit Karolum, quem Leo Romanus pontifex consecravit et unxit ad imperatorem in ecclesia ubi beatissimum corpus apostolorum principis Petri requiescit, die natalis domini nostri Iesu Christi. 2. Qui cum in iuventute erat, supradictus imperator desponsavit sibi nobilissimi generis Suavorum puellam, nomine Hildigardam, quae erat de cognatione Gotefridi ducis Alamannorum. Gotefridus dux genuit Huochingum, Huochingus genuit Nebi; Nebe genuit Immam; Imma vero genuit Hiltigardam beatissimam reginam. Postquam autem eam supradictus imperator in matrimonium assumpsit, genuit ex ea tres filios, quorum unus vocabatur nomine patris sui Karolus, alter vero Pippinus, qui erat rex super Italiam, tertius vero vocabatur Hludowicus, qui erat rex super Aquitaniam. Diu vivebat pater eorum cum eis feliciter, et utiliter instruebat eos liberalibus disciplinis et mundanis legibus. 3. Sed ille qui iunior natu erat, semper ab infantia sua timere Deum et amare didicerat, et quicquid sui habebat, propter nomen Domini pauperibus distribuebat. Erat enim optimus filiorum eius, sicut ab exordio mundi frequenter iunior frater seniorem fratrem meritis praecedebat. In filiis primi parentis generis humani primo declaratum est, quem Dominus in evangelio suo Abel iustum nominat. Abraham duos filios habuit, sed iunior melior seniori effectus est. Isaac duos filios habuit, sed iunior electus est. Iesse multos filios habuit, sed novissimus, qui erat pastor ovium, ad regni gubernacula super omnem Israelem Deo iubente in regem electus et unctus est. Cuius de semine olim Christus promissus incarnari dignatus est. Talia et similia enumerare prolixum est.