# Theganus Rez. B 123-140

Theganus, Theganus Rez. B, 123 to 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/123

(c. 23:) Tercio vero die post amissionem oculorum Bernardus obiit. Quod audiens imperator, magno cum dolore flevit multis diebus, et confessionem fecit coram episcopis, a quibus et penitentiam accepit et pro animę suę purgatione multa pauperibus erogavit. (c. 24:) Eodem tempore iussit fratres suos tonsorare, Dragonem, Hugonem et Theodericum, ad mitigandam discordiam; quos liberalibus disciplinis fecit instrui, atque postea Drugoni epischopatum dedit et Hugoni cenobia multa. (c. 25:) Capitulum X. De bello Brittannico. Imperator postea in partes Brittannię direxit exercitum ibique, duce eorum Murcomanno interfecto, omnem terram illius suo subegit imperio . Inde rediens invenit Irmigardam reginam febricitantem, que post dies paucos obiit. (c. 26:) Sequenti vero anno accepit 〈in coniugium〉 filiam Vvelfi ducis sui, qui erat ex nobilissima progenie Bawariorum, et nomen virginis Iudith, quę erat ex parte matris nobilissimi generis Saxonum, eamque reginam constituit; erat enim pulchra valde. Eodem anno in Ingelheim villa regia generale placitum habuit. (c. 27:) Sequenti anno exercitum adversus orientales Sclauos misit, quorum ducem in fugam verterunt et terram illam vastaverunt. (c. 28:) Capitulum XI. Anno sequenti habuit imperator placitum generale, ibique Lotharius filius eius primogenitus ex regina 〈Irmigarda suscepit in coniugium〉 filiam Hugi comitis, qui erat ex stirpe cuiusdam ducis nomine Edic, super omnes homines timidi. Sic enim cecinerunt ei domestici sui, ut aliquando pedem foris mittere non audebat. Iam tunc imminebat ei infidelitas, quam per suggestionem soceri sui supradicti et aliorum multorum in patre ostendit. Inde revertens Lotharius venit Vvormatiam cum uxore sua. (c. 29:) Sequenti anno habuit imperator generale placitum in palatio Attinaco, ac post filium Lotharium cum coniuge direxit ad Italiam. Ipse vero perrexit inde et veniens Franconofurt, ibi natale Domini celebravit. (c. 30:) Postea misit legatos Adalungum venerabilem abbatem et Hunfridum, qui erat dux super Redicam, partibus Romę propter quandam insolentiam, quam Romanus populus super Romanum pontificem Paschalem dixit, imputans ei, quod nonnullorum hominum homicida fuisset.

---

Theganus, Theganus Rez. B. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000712.zip.
