Latin
230 to 247
Theganus, Theganus Rez. B 230-247
Not analysed yet
(c. 46:) Deinde Lotharius de Aquisgrani palatio exiens, venit Magontiam fratri suo obviam, ubi 〈colloquium〉 inequale habuere, quoniam omnes homines Lotharii erant patris sui adversarii, qui autem cum Luthovvico erant, patri suo ac sibi fideliter servire cupiebant. Inde revertens Lotharius iterum Aquisgrani venit ibique natale Domini adhuc clauso patre celebravit. (c. 47:) Post sanctum diem epiphanię iterum Ludovvicus misit legatos ad patrem, Grimoldum abbatem et Geuehar(dum) nobilissimum ducem. Quibus ad palatium venientibus, consensit Lotharius, ut viderent patrem cum insidiatoribus, quorum unus dicebatur Otgarius episcopus, alter vero Rihardus perfidus. Venientes legati ante conspectum principis, humiliter se prostraverunt pedibus suis et post hęc salutaverunt eum ab equivoco filio. Secreta verba ei indicare nequiverunt propter presentiam insidiatorum, sed aliquo motu signorum fecerunt intelligere eum, cur a filio missi fuissent. (c. 48:) Illis recedentibus, mox compulit patrem suum secum ire ad Compendium palatium Lotharius. Hoc equivocus filius eius intelligens, adunata multitudine eos persequitur cum festinatione. Quo viso, Lotharius statim relicto patre cum iniquis consiliariis in fugam est versus. Ludovvicus vero patrem honorifice suscipiens reduxit eum Aquisgrani ad sedem suam et Deo favente restituit eum in regnum et gloriam suam, ibique pariter celebraverunt resurrectionem dominicam. Hoc audiens Ebo, protinus fugam arripuit, sed comprehensus in presentiam principis perducitur eiusque iussione in custodia reservatur. (c. 49:) Capitulum XVIII. Qualiter his, qui coacti eum reliquerant, indulsit. Eodem anno, qui est annus regni eius vigesimus primus, omnibus, qui eum coacti reliquerant, indulsit. Et hoc ei non fuit grave vel onerosum, quia erat piissimus imperator, implens dominicum preceptum: Dimittite ,et dimittetur vobis. Bonum inde et magnum sibi parat premium, qui tale dedit preceptum. Quem enim diligit Dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit. Qui sponte correctionem Domini non recipit, filius eius nullomodo fit.