# Theganus Rez. B 96-108

Theganus, Theganus Rez. B, 96 to 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/96

Quod ei fecit occupatio psalmodię et lectionum assiduitas, et aliud, quod ille non incepit, quia iamdudum illa pessima consuetudo erat, ut ex vilissimis servis fierent summi pontifices; hoc enim ipse non prohibuit. Sed tamen maximum malum est in populo christiano, sicut testatur regum hystoria de Ieroboam filio Nadab, qui erat regis Salomonis servus et post eum principatum super decem tribus filiorum Israel habuit. Refert enim scriptura de eo: Post hec verba non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum . Quicumque volebat, implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum, et ob hanc causam peccavit domus Ieroboam et deleta 〈est〉 de superficie terrę. Postquam hi tales culmen regiminis arripiunt , numquam sunt antea tam mansueti et sic domestici, ut non statim incipiant esse iracundi, rixosi, maliloqui, obstinati, iniuriosi, minas subiectis omnibus promittentes, et per huiuscemodi negotia cupiunt ab omnibus laudari ac timeri. Turpissimam cognationem suam a iugo debitę servitutis nituntur eripere et libertati inponi. Tunc aliquos eorum studiis liberalibus instruunt, alios nobilibus feminis coniungunt et propinquas eorum filios nobilium accipere compellunt. Nullus cum eis equanimiter vivere potest, nisi hi soll, qui talem coniunctionem cum eis habent, ceteri vero cum maxima tristicia dies suos ducunt. Propinqui autem eorum postquam aliquid intelligunt, senes nobiles derident atque fiunt elati, instabiles, incontinentes, inpudici, inverecundi, unicuique tamen parvum bonum remanet. Postquam a se sanctam verecundiam proiciunt, nolunt intelligere Domini eorum scripturam canonicam , quod apostolorum concilium nominatur. Ibi enim precipit dicens: Quod si episcopus pauperes parentes habuerit, tribuatur eis quasi pauperibus, ut non ęcclesiastica res pereat. Librum sancti Gregorii pape, qui pretitulatur Pastoralis, nolunt audire. Nullus enim credere valet, quomodo se contineant, nisi hi soli, qui hoc malum assidue patiuntur.

---

Theganus, Theganus Rez. B. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000712.zip.
