Latin
Lines 1.42-1.86
Theodolus, THEODULI ECLOCA (c. 5th century A.D.) 1.42-86
Not analysed yet
Coniuge vipereum donec suadente venenum
Hausit eo cunctis miscendo pocula mortis:
Sentit adhuc proles, quod commisere parentes.
PSEUSTIS
Splendorem tanti non passus Iuppiter auri
Expulit illatis patrem crudeliter armis:
Decolor argento mundi successit imago
Et iam primatum dedit illi curia divum.
ALITHIA
Exulat eiectus de sede pia protoplastus
Ac cinis in cinerem naturæ mutat honorem.
Ne tamen æterni temeremur stipite pomi,
Flammeus ante fores vetat ensis adire volentes.
PSEUSTIS
Egregio Cecropi debetur causa litandi:
Ille bovis primo rimatur viscera ferro.
Sacra Iovi statuit, quæ posteritas celebravit;
Condidit Athenas; adiuvit nomine Pallas.
ALITHIA
Immolat ante Deum Cain de semine frugum;
Frater Abel iustus dedit acceptabile munus
Sponte ferens agnum -talis decet hostia Christum -;
Ense cadit fratris; loquitur post funera mortis.
PSEUSTIS
Licaon Arcas cælestes provocat iras,
Quando suas ædes invasit Iuppiter hospes,
Fallere temptando numen Iovis; exuit ergo
Corpus et os homlnis; sævit lupus asper in arvis.
ALITHIA
Enoc, iustitiæ polluto cultor in orbe,
Raptus de terra nulli comparuit ultra,
Iudicis adventum fidens athleta secundum;
Leviathan contra socio præcedet Helia.
PSEUSTIS
Venit ab Oceano submergens cuncta vorago,
Tellus cessit aquæ, periit quod vixerat omne;
Deucalion homines, præter quem nemo superstes,
Cum Pirra iactis renovavit coniuge saxis.
ALITHIA
Ultio digna Dei fontes disrupit abissi
Octavum Nœ servans in partibtis arcæ;
Amodo ne talem patiantur sæcula cladem,
Visibus humanis per nubila panditur Iris.
PSEUSTIS
Idæos lepores puer exagitat Ganimedes,
Quem Iovis arreptum devexit in æthera sursum
Armiger; ablato divum concesserat ordo
Nomen pincernæ, quod possedit prius Hebe.
ALITHIA
Corvum perfidiæ dampnant animalia quæque,
Nuntius inclusis quia noluit esse salutis;
Ore columba suo ramum viridantibus intro
Detulerat foliis, superest Armenia testis.
PSEUSTIS
Surrexere viri terra genitrice creati,
Pellere cælicolas fuit omnibus una voluntas;