# Synodo Ecclesiasticae Vir Spectabilis Anagnosticus Regis 1

Theodoricus Rex Gothorum, Synodo Ecclesiasticae Vir Spectabilis Anagnosticus Regis, Primum salutandi episcopi, et dicendum eis causa quæ agitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodoricus-rex-gothorum/synodo-ecclesiasticae-vir-spectabilis-anagnosticus-regis/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theodoricus-rex-gothorum/synodo-ecclesiasticae-vir-spectabilis-anagnosticus-regis/1

Si mihi visum fuisset, aut justitiam habuisset, ut ego debuissem audire cum proceribus paratii mei, potueram tractare quomodo et Deo placuisset, et posteritati ingratum non fuisset, sed quia causa est Dei et clericorum, ideoque modo ad petitionem senatus vel cleri ex diversis civitatibus convenere antistites, velut Deo medio, secundum quod legitis in Evangelio, et Apostolo ad Corinthios, hoc sequaminf. Nam si meum animum requiretis, ut superius dixi, quae praecipit Deus in Evangelio, hoc sequamini. Si vero vobis visum fuerit sine discussione causam Linire, aut discussam, quemadmodum visum fuerit, judicate. Meam personam nolite metuere, diluri rationem ante conspectum Dei: tantum est ut senatum, clerum et populum pacificum dimittatis, et quod judicaveritis scribatis. Nos autem hoc prob mus vos bene ordinare, si populo, senatui, clero pacem integram reddatis. Quod si minime feceritis, ostendetis vos uni parti favisse. Nullius ergo personam ante oculos habeatis: qaamvis si vobis aliquis violenter vellet quae injusta sunt imponere, missis rebus vestris justitiam custodire debeatis. Nam multi et vestrae et nostræ regionis episcopi propter Dei causas, et de Ecclesiis et de rebus suis jactati sunt, et tamen vivunt. Ego non solum impono, sed etiam togb, bt faciatis quæ Deus praecepit, et quæ legistis in Evangelio et Apostolo. Si autem discutitis causam, vel sub aliquo colore melius causam judicatis. Si autem indiscussam dimiseritis, datis exemplum sacerdotibus omnino male conversandi. Hæc cum diceret, proposuit similitudinem: Aliquando utipse fieret imperator, Aspari a senatu dicebatur; qui tale fertur dedisse responsum: Timeo ne per me peccandi consuetudo in regno nascatur. Ita dico et modo, ne irascantur sancti Patres nostri, ne per eos, cum non discusserint et ita judicaverint, consuetudo peccandi omnibus sacerdotibus generaliter fiat. Item si voluerit discutere causam, ut securus egrediatur, Arigernus, Gudila, et Bedeulphus sacramenta ei praestabunt. De area vero vel de domo Lateranensi, prout judicatum fuerit, eidem synodus reddat. De vindicta, quae sperant discussionem si eis placuerit, aut ipsi vindicent aut quos deputemus legibus exsequantur culpas a.

---

Theodoricus Rex Gothorum, Synodo Ecclesiasticae Vir Spectabilis Anagnosticus Regis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1263/tmp1263/tmp1263.tmp1263.opp-lat1.xml.
