# Theodosii Imperatoris Codex 1.1.237-244

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 1, lines 1.1.237-1.1.244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/1.1.237

CTh.1.15.7
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. antonio praefecto praetorio. in civilibus causis vicarios comitibus militum convenit anteferri, in militaribus comites vicariis anteponi: quotiensque societas in iudicando contigerit, priore loco vicarius ponderetur, comes adiunctus accedat; si quidem, cum praefecturae meritum ceteris dignitatibus antestet, vicaria dignitas ipso nomine eius se trahere indicet portionem et sacrae cognitionis habeat potestatem et iudicationis nostrae soleat repraesentare reverentiam. dat. viii id. ian. gratiano a. iiii et merobaude consul. (377 ian. 6).
CTh.1.15.8
Idem aaa. ad hesperium praefectum praetorio. relationes vicariorum, si quando usus attulerit, ad nostram mansuetudinem deferantur; nam etsi plura sunt, quibus etiam illustris censura tua inconsultis quoque nobis potest dare responsum, scimus tamen aliquanta esse, quae nisi auctoritas principalis oraculi solvere non potest. et relationes iudicum libenter audimus, ne administratorum decrescere videatur auctoritas, si eorum consulta veluti profanorum preces a nostris adytis repellamus. dat. xii k. feb. gratiano a. iiii et merobaude consul. (377 [379?] ian. 21.).
CTh.1.15.9
Idem aaa. ad alypium. omnes largitionales titulos laudabilitatis tuae officium more pristino curabit implere speciali cura et periculo, ut utique post hanc praeceptionem culpam cum rationalis officio communicare non possit, a quo etiam curam alienam esse cognoscat. dat. k. iun. treviris. accepta non. iul. valente vi et valentiniano ii aa. consul. (378 iun. 1.).
CTh.1.15.10
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad syagrium. vicario africae aditus provinciae proconsularis inhibendus est tantumque ei consilii gratia in thevestinam civitatem accessus pateat. canoni autem cogendo annonae praefectus immineat. vestes largitionales sinceritatis tuae cogat officium, cui negotio etiam rationalis insistat, ita tamen, ut principe loco apparitores tuos maneat et coactionis instantia et deceptionis invidia. vectigalia sane apud karthaginem constituta vicariae praefecturae apparitio procuret. pp. karthagine. dat. vii k. sept. auxonio et olybrio consul. (379 aug. 26.).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
